Post ferias aestivas in Helvetiis iam peractas schola his quidem diebus aperitur. Et filius meus
nudiustertius scholam frequentare coepit. Ille primus dies scholasticus est
procul dubio res maximi momenti. Evolvitur quasi nova pagina in illo vitae
libro. Discet ergo puer prima litterarum elementa, numeros ceteraque omnia. At
vero pater paternis sollicitus curis animo multa percurrit. Quomodo
filius in ludo litterario excipietur? Quis qualisque erit eius magister? An condiscipuli quales erunt? Quippe et exoritur quaestio, quae ad rem spectat capitalem: Schola
quid sibi vult? Qui finis est institutioni scholasticae? Ad quod interrogatum
responditur in dialogo, quem Iohannes Ludovicus Vives saeculo XVI exaravit. En
excerptum:
«Pater: Tulliole mi,
lubet mihi tecum paulisper confabulari.
Puer: Quid, mi pater? Nam nihil mihi accidere potest
suavius quam te audire.
Pater [filii canem permulcens]: Hic tuus Ruscio est bellua
an homo?
Puer: Bellua, ut credo.
Pater: Quid tu habes, cur sis homo, non ille? Tu edis,
bibis, dormis, ambulas, cursitas, lusitas. Haec ille omnia.
Puer: Atqui ego homo sum.
Pater: Quomodo id cognoscis? Quid tu nunc habes plus quam
canis? Sed hoc interest, quod ille non potest homo fieri. Tu potes, si vis.
Puer: Obsecro mi pater, effice id primo quoque tempore.
Pater: Fiet, si eas, quo eunt belluae, redeunt homines.
Puer: Ibo, pater, multo libentissime, sed ubi id est?
Pater: In ludo literario.
Puer: Nulla est in me ad rem tantam mora.
Pater: Nec in me.»*
Haec hactenus. Adicio nihil nisi hoc: In schola ergo homo fieri potes, si vis. Nonne haec res est tam simplex quam ardua ac intricata? Utique permulta restant disputanda.
Haec hactenus. Adicio nihil nisi hoc: In schola ergo homo fieri potes, si vis. Nonne haec res est tam simplex quam ardua ac intricata? Utique permulta restant disputanda.
--------------------------------------
*Fons: Iohannis Ludovici
Vivis Valentini Linguae Latinae exercitatio, Lugduni, apud Seb. Gryphium, 1542,
p. 6.
Plura de Vive illo invenies,
si in SCRIPTORIUM ACADEMICUM LATINUM intraveris. Ibi legas commentationes hasce: De garrientibus Vivesianis et De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen