Huius soliloquii pellicula in tutubulo (vulgo youtube)
exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in
antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam
additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
E quodam colle prope Salodurum sito prospectus Alpium
exhibetur bellissimus.
|
Salvete omnes! Vos saluto ad hoc soliloquium. Mihi
nomen est Beatus Salodurensis. Sum fautor Latinitatis Vivae, quam quidem reapse
insaniam sane amabilem esse puto. Hodie denuo consilium’st quaedam referre vel potius paucula adumbrare de quodam
angulo Salodurensi, qui sub quibusdam aspectibus commemoratu dignus’st.
Versor hodie in quodam colle prope Salodurum sito. Hunc
locum maximi aestimo. Ingenue
confitero: Hic locus bucolicus est mihi quidem reapse dilectus et carus. Nam
hinc, cum ad meridiem occulos nostros dirigimus, Alpes conspicere nobis licet –
ex longinquo scilicet. Procul enim cacumina Alpina nivibus perennibus et
glaciebus obducta cerni possunt.
Et Alpibus superatis iam spes Italiae animum meum
oblectat. Italia autem quid est dulcius, quid est suavius Italia? Ergo non
mirum’st, quod hic locus pertinet ad locos mihi sane gratissimos. Hic stans
cogitatione mihi depingo Romam, Neapolim necnon spiritum illum, quem redolet
Sicilia!
Ideo quoque mihi optatissimus est hic locus, quia hinc mons
Iura cerni potest. Dirigamus aciem oculorum nostrorum ad septentriones! Quam ob
rem sophophonium nunc pedetemptim converto. Eccum, sodales, eccum montem Iuram hisce
diebus vestibus autumnalibus indutum! Quidni nunc quaedam de illo monte
proferam? Pertinet mons Iura Genavâ Salodurum, quod oppidulum sub monte Iura situm’st.
Constat mons Iura ex nonnullis iugis, ut ita dicam, ex nonnullis catenis
montanis, quae dividunt Helvetios a Francogallis.
Eccum montem Iuram, quod iugum Genavâ Salodurum
pertinet!
|
Iurae montis mentionem iam fecit C. Iulius Caesar in commentariis
suis, quorum index est «De bello Gallico». Agit Caesar primis in capitulis de
rebus geographicis. Nisi vos piget, sodales, praelego nunc quendam locum ex
capitulo altero primi libri depromptum. Ait Caesar de Helvetiis: «Undique loci naturâ Helvetii continentur:
unâ ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a
Germanis dividit, alterâ ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos
et Helvetios, tertiâ lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab
Helvetiis dividit.»
Quomodo haec dicta intellegenda et enarranda sunt? Ait Caesar
montem Iuram altissimum esse. Estne hocce verum? Iura est mons inter mille et
mille sescenta metrorum altus. Estne autem Iura, ut ait Caesar, mons altissimus?
Altissima sunt cacumina Alpina! Hac de re quis dubitaverit? Haud enim pauca
cacumina Alpina altitudinem quattuor milium metrorum excedunt. Meâ quidem
sententiâ Caesar errori cuidam succubuit dicens montem Iuram altissimum esse.
Utcumque autem ea res sese habeat, transeamus ad graviora!
Est enim alia res, quae animum meum haud parum irritet. Ait
Caesar Helvetios undique loci naturâ contineri. Et hoc quidem recte dixit.
Nihilominus Caesarem in Helvetiis describendis aliquid effûgit – videlicet res
gravissima: Caesar enim in agro Helvetico depingendo mentionem non fecit Alpium!
Est res incredibile dictu! Imperator ille maximus et unicus, qui habebat
Galliam, qui habebat ultimam Britanniam, Helvetiam meam describens Alpes
praeteriit, Alpes neglexit, Alpes omnino contempsit! O di immortales! Quis hoc
potest credere, quis potest pati? Oblitus est Caesar in agro Helvetico
depingendo Alpium! Hanc rem ego quidem aegre fero et ingenue confiteor:
Stomachor ego quidem scriptis Caesaris!
Hisce ex rebus sequitur, sodales, ut Caesari et eius
scriptis non nimis fidei habeamus! Caesar fuit vir in re publica versans, fuit
vir politicus qui dicitur. Et vobis, sodales, summopere suadeo, ne nimis fidei talibus viris tribuatis! – Bene! – Haec hactenus, licet restent multa
dicenda.
Est
enim tempus finis faciendi. Mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de
rebus Salodurensibus. Tantum’st. In proximum! Bene valete et bene curate cuticulas vestras, sodales!