Visne Videre pelliculam soliloquii? NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere soliloquium exscriptum? Maneas hac in pagella!
En: Museum Archaeologicum Salodurense |
Salvete omnes! Vos saluto ad hoc soliloquium. Mihi
nomen est Beatus Salodurensis. Sum fautor Latinitatis Vivae, quam quidem reapse
insaniam sane amabilem esse puto. Hodie denuo consilium’st quaedam referre vel
potius paucula adumbrare de quodam angulo Salodurensi, qui sub quibusdam
aspectibus commemoratu dignus est.
Versor hodie in museo archaeologico Salodurensi. Et
mecum attuli hanc lagoenam. Hâc lagoenâ continetur oleum Hispanicum, oleum
Hispanicum videlicet optimae notae, quod quidem oleum in pantopolio quodam
Salodurensi emi.
Animum advertite ad titulum! Ecce pittacium! Ut est mos apud nos Helvetios, pittacium exaratum’st tribus linguis – nempe Theodisce, Francogallice, necnon Italice. Ego quidem valde doleo, quod titulus Raetoromanice conscriptus non est. Nam etiam sermo Raetoromanicus pertinet ad linguas Helveticas nationales quae dicuntur. Sed nunc iam a proposito meo aberrare incipio. Nolim enim hodie agere de linguis nationalibus nostris. Reveniamus ergo ad hoc oleum.
Animum advertite ad titulum! Ecce pittacium! Ut est mos apud nos Helvetios, pittacium exaratum’st tribus linguis – nempe Theodisce, Francogallice, necnon Italice. Ego quidem valde doleo, quod titulus Raetoromanice conscriptus non est. Nam etiam sermo Raetoromanicus pertinet ad linguas Helveticas nationales quae dicuntur. Sed nunc iam a proposito meo aberrare incipio. Nolim enim hodie agere de linguis nationalibus nostris. Reveniamus ergo ad hoc oleum.
A sinistra: amphora oleo condendo serviens; a dextra: amphora garo condendo destinata |
Forsan requiritis, sodales, curnam hanc lagoenam in
muesum attulerim. Ad hanc quaestionem nunc respondebo. Spectate nunc hoc vas,
sodales! Quid hoc est? Haec est amphora! Nonne? Est enim vas fictile duabus
ansis instructum. Haec est ansa!
Ansa est manubrium, quo vas manu teneri potest. Haec amphora in Hispania
fabricata’st saeculo primo post Christum natum. Reperta’st autem haec ampora ab
archaeologis non procul a Saloduro, scilicet ad Bellas Aquas, ubi fuit aetate
Romanorum villa rustica.
Servievabt haec amphora oleo olivae condendo. Inde patet iam abhinc duo milia annorum
nos Salodurenses oleo Hispanico in culinis nostris usos esse. Oleum, ut scitis,
in culina Romanorum maximi momenti erat – ad coquendum, ad carnes assandas. Serviebat
quoque, ni fallor, oleum Hispanicum lucernis Salodurensibus nutriendis. Aliis
verbis: ope olei Hispanici facta’st lux in tenebris Salodurensibus, potissimum
his diebus Octobribus, cum noctes in dies longiores fiunt.
Spectate amphorae magnitudinem! Septuaginta litras
capit. Quid hoc sibi vult, sodales? Haec amphora olei plena maximi ponderis
erat – pondo enim pendebat ad centum chiliogrammata. Quam ob rem ad hanc
amphoram transportandam duobus hominibus opus erat. Bene! Haec hactenus!
Transeamus nunc ad aliud vas! Etiam amphora, quam hic
videtis, Saloduri ab archaeologis reperta’st. Etiam hoc vas figulus quidam
Hispanus saeculo primo post Christum natum effecit. Serviebat hoc vas garo
condendo. Garum est, ut constat, liquamen ex intestinis piscium factum. Nonne?
Erat garum aetate Romanorum condimentum usitatissimum, erat garum condimentum
Romanis gratissimum! Nonne?
Innotuerant officinae Hispanicae garo conficiendo destinatae, ut ita dicam – nempe fabricae illae in Hispania meridionali –
verbi gratia fabricae illae, quae sitae fuerunt in oppido quodam, cuius nomen
est Baelo Claudia, ni fallor. Velim me emendetis, sodales Hispani, si forte
fortuna has meas nugas spectatis (vel legitis)!
Quid nunc? Quid porro? Quid aliud adicere possum? Est res, quam praeterire nolo. Tales amphorae non usurpabantur nisi
semel. Quid hoc sibi vult? His vasibus, ut iam antea dixi, sive oleum sive
garum ex Hispanis ad Salodurenses transportabatur. Oleo autem vel garo consumpto
– vasa vacua abiciebantur, vasa
vacua delebantur. Aliis verbis: Amp-h-orae erant apud Romanos id, quod apud nos
sunt conservatoriae quae dicuntur pyxides quas abicere solemus. Bene!
Reveniamus nunc iterum ad hanc lagoenam, quae pertinet
ad aetatem, quae nunc est. Non possum facere, quin confitear me huius olei
Hispanici magnum amatorem esse. Expertus enim dico acetaria Salodurensia sane sapidissima fieri hocce oleo Hispanico.
Praeterea summopere gaudeo me non solum familiaritate et amicitiâ cum haud
paucis Hispanis esse coniunctum, sed etiam hocce oleo olivae. Quam ob rem profecto
gaudio maximo afficior. Bene, sodales!
Haec hactenus. Est enim tempus finis faciendi.
Procul dubio mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus
Salodurensibus. Tantum’st. In proximum, sodales! Bene valete!
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen