Huius soliloquii pellicula in tutubulo (vulgo youtube)
exhibetur. Noli dubitare premere hic! Pro erroribus mendisque, quibus ex tempore Latine loquens succubui, iam in
antecessum veniam peto. Visne legere soliloquium exscriptum et quibusdam
additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
- - - - - - - - - - - - -
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
Salvete omnes! Cari exspectatîque huc venistis. Mihi
nomen est Beatus Salodurensis. Hodie denuo consilium’st quaedam referrre vel
potius paucula adumbrare de quodam loco Salodurensi, qui sub quibusdam
aspectibus dignus’st commemoratu.
Versor hodie in museo Salodurensi Historiae Naturali dicato. Iuxta me conspicitur ibex vel caper
montanus. Neque vero est ibex vivus, sed est animal a rerum peritis scite
praeparatum et effertum. Animos vestros, sodales, vos amabo, ad cornua
advertite! Ibex habet cornua sane ingentia. Nonne? Spectate quaeso! Caput
ibicis cornibus tam vastis quam magnificis oneratum pariterque ornatum’st.
Apud nos – scilicet in monte Iura – ibices non
inveniuntur nisi rariores. Namque ibices tenent summas Alpes, tenent loca
aspera et montuosa, tenent loca sane inaccessibilia. Caper montanus est animal
scansivum quod dicitur. Scandere enim valet saxa praerupta et quidem perniciter.
Est quoque animal «pernicitatis mirandae». Huius rei iam Plinius in octavo
libro Naturalis Historiae (VIII 214) mentionem fecit. Ait Plinius de ibice: «Caprae
[...] in plurimas similitudines transfigurantur. Sunt caprae, sunt rupicaprae,
sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus
gladiorum ceu vaginis.» Bene cornua sane depingit Plinius. Spectate! Similia
reapse sunt cornua ibicis vaginis gladiorum. – Bene. – Quid aliud scitu dignum
dicere possim?
Ne longus sim, nihil adicere velim nisi hocce: Saeculo
duodevicesimo ibices ad internecionem omnino redacti sunt – unâ solâ regione in
Alpibus Italicis exceptâ. Ibi – nempe in ea regione Alpina, quae Augustam
Taurinorum incolentibus est a septentrionibus
– ibices in fide regis Italiae –
vel potius regis Sardiniae et Pedemontii erant. Regi erat commissa tutela caprorum
montanorum.
Ergo saeculo vicesimo incipiente summus magistratus Confoederationis
Helveticae regem – scilicet Victorium Emanuelem eius nominis tertium – adiit rogans, ut nobis Helvetiis aliquot
ibices venderet. Cum rex Italorum rogatum Helvetiorum denegavisset, summus
magistratus Confoederationis Helveticae fures versutos emisit, qui ibices
Italicos raperent. Et ita factum’st. Nostri praedatores ferarum clam nonnullos
ibices ex Italia furati sunt, ut in quodam vivario Helvetico alerentur. Quae
animalia, postquam eorum numerus auctus est, in libertatem emissa sunt. Ab iis
animalibus ex Italia raptis capri montani Helvetici, qui nunc sunt, originem
trahunt. Aliis verbis: Etiam ibici nostro Saludurensi maiores Italici sunt.
Quae quidem res mihi sane placet. – Bene. Haec hactenus.
Doleo, sed nunc est tempus finis faciendi. Mox autem denuo
Salodurum conveniemus ad confabulandum de rebus Salodurensibus. Vobis omnibus
optima quaeque in proximos dies festos atque adeo in annum novum exopto. Tantum’st.
Bene valete!