Ut Helvetius originem habeo e terra clarissimis viris
fecundiore, qui in res pecuniarias studiose incumbunt. Quid mirum, si me vitae
fataque illustrium virorum, qui tabernis praesunt argentariis, haud parum
alliciunt? Iosephus Ackermann concivis meus, ut exemplum affero, vir summo
ingenio simulque furore nummulorum perturbatus praefectus erat cuiusdam tabernae
argentariae, quae ad eius modi tabernas maxime potentes orbis terrarum
pertinet. Namque rexit Ackermann per decennium Tabernam Argentariam Germanicam (vulgo «Deutsche Bank»).
Josephus Ackermann, nummularius Helvetius |
Quos per annos
Ackermann cum aliis tum his duobus rebus in hominum ore fuit: Anno 2005°
Iosephus ille Tabernam Argentariam Germanicam omnium temporum lucrum effecisse
maximum nuncupavit pariterque se 6'000 functionarios argentarios operariosque dimittere eosque ex muneribus eicere declaravit. Fallitne me animus, si Iosephum illum ad
nummularii illud genus, quod vultures aemulatur rapaces, pertinere contendo?
At vero exstat alterum genus hominum, qui pecuniis
operam dant multiplicandis. Non ita pridem in vitam T. Pomponii Attici casu
incurro – scilicet eam vitam, quam nobis Cornelius Nepos praebet in libro «De
viris illustribus» inscripto. Fuit Atticus aetate rei publicae Romanae
dilabente vir non minus pecuniosus quam litteratus ac pietate plenus, ut apud Nepotem legimus. Atticus non solum Ciceronis familiaritate usus est
intima, sed quasi cum omnibus viris erat coniunctus, quibus tum temporis erant
gratia, auctoritas, imperium.
Hic liber a Cornelio Nepote conscriptus vitam Attici continet |
Familiariter enim usus est Atticus Sullâ (ad quem
iam reveniam), Q. Hortensio, M. Bruto, M. Catone, M. Antonio necnon M. Agrippa,
qui fuit eius gener, et Octaviano, quem quoque sub nomine Augusti novimus. Rem
publicam perturbatam Romanam fugiens Atticus Athenis habitavit, quo in loco
negotia gessit pecuniaria litterasque coluit. Qua in civitate Graeca Atticus
adulescens Sullam ex Asia redientem convenit. Quo de congressu Cornelius Nepos
sic: «Huc [scilicet Athenas] ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi
fuit, secum habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et
doctrina.» Haec tantummodo et nihil amplius Nepos de congressu Atheniensi.
Praeterit enim Nepos Atticum Athenis Sullae auxilio fuisse in statuis librisque
eligendis, quae opera Sulla Atheniensibus tum temporis rapuit.*
Quippe nunc exoritur
quaestio, an et T. Pomponius ille Atticus ad idem vulturum genus pertineat ac
Iosephus ille Ackermann. Suspicor Nepotem, quippe cui Atticus esset carissimus,
nonnihil eorum, quae de T. Pomponio cognita habuerat, omisisse. Constat autem
argentarius Romanus Athenis a Sulla direptis Athenienses in urbe restituenda
adiuvisse opibus suis, quam ob rem ei cognomen impositum fuit Attici. Immo vero
Athenienses eum facere volebant civem.
Quod autem ad Iosephi Ackermann fata attinet, memoratu dignum mihi videtur et nummularium Helvetium – sicut olim T. Pomponius re publica Romana tumultu
dilaceratâ id fecerat – regiones petivisse orientales, ut mediterraneo frueretur caelo. Namque inde ab anno
2014° Ackermann est praeses Tabernae Argentariae Cypriae (vulgo: Bank of
Cyprus).
-------------------------------
*His de rebus nos docent Petrus Kraft et Felicitas
Olef-Kraft, qui Cornelii Nepotis opus cum titulo «De viris illustribus» in
lucem ediderunt (apud domum editoriam Reclam vocitatam, Stutgardiae, anno 2006°), cf. p. 405°,
adnotationem 15°.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen