Dienstag, 6. Oktober 2015

«Tecum sum totus» sive de Amore Florentino dormiente


Maritati Florentini a caeremonia nuptiali recentes

Accidit quodam die mensis Septembris praeteriti, cum Florentiae in urbe commorarer, quod Amorem sive Cupidinem illum obviam habui. Quippe illum puerum protervum, qui hominum pectoribus sagittas infigere solet, dormitantem placidaque quiete fruentem offendi.

Sed a principio exordium sumamus. Dies splendidus erat. Sol hominibus dono radios dedit autumnales. Per urbis viculos deambulans Cupidinem illum etiam in Etruria munus suum optime exsequi pergratanter animadverti. Nam maritatos a caeremoniis nuptialibus recentes atque in ponte photographo se ostendentes casu et fortuito vidi. Scilicet facere non potui, quin et ego hanc scaenam photographemate caperem.

Hac felicitatis imagine delectatus e me quaesivi, quomodo illi amantes Florentini Cupidine corda eorum incendente se invenerint. Me quoque interrogo, an sponsus ad sponsam epistulas amatorias misserit – videlicet epistulas tam ferventes, quam ardentes tabellas multas quidam Euryalus Lucretiae suae olim deferendas curavit. Legamus ergo earum epistularum primam:

«Salutarem te, Lucretia, meis scriptis, si qua mihi salutis copia foret; sed omnis tum salus, tum vitae spes meae ex te pendet. Ego te magis quam me amo, nec te puto latere meum ardorem laesi pectoris. Index tibi potuit esse vultus meus saepe lacrimis madidus, et quae vidente te emisi suspiria. Fer benigne, te precor, si me tibi aperio. Cepit me decus tuum vinctumque tenet eximia, qua omnibus praestas, venustatis gratia. Quid esset amor, antehac nescivi. Tu me Cupidinis imperio subiecisti. Pugnavi diu, fateor, violentum ut effugerem dominum, sed vicit conatus meos splendor tuus. Vicerunt oculorum radii, quibus es sole potentior. Captivus sum tuus, nec mei amplius compos sum. Tu mihi somni et cibi et potus usum abstulisti. Te dies noctesque amo; te desidero, te voco, te exspecto; de te cogito, te spero, de te me oblecto, tuus est animus, tecum sum totus. Tu me sola servare potes solaque perdere. Elige horum alterum et, quid mentis habeas, rescribe. Nec durior erga me verbis esto, quam fueras oculis, quibus me colligasti. Non peto rem grandem. Ut alloquendi te copiam habeam, postulo. Hoc tantum volunt hae litterae meae, ut, quae scribo, dicere possim coram te. Hoc si das, vivo et felix vivo; sin negas, exstinguitur cor meum, quod te magis quam me amat. Ego me tibi et tuae commendo fidei. Vale, anime mi et vitae subsidium meae.»

Quae Euryali voces re vera melle sunt dulciores. Tanta est dulcedo verborum, quibus abhinc aliquot centenos annos amatores delicias suas alliciebant, quanta adhuc his diebus in taeniolis Boolywoodensibus adhiberi solet. Sed nunc deambulationem pergamus relinquentes Euryalum, qui una cum Lucretia in illa «historia de duobus amantibus» ab Aenea Silvio Piccolomini conscripta primas partes agit, relinquentes quoque in ponte sponsam sponsumque. Eosque valere iubemus et exoptamus, ut dii amori eorum cursum dent prosperum.

Amor sagittarius, saec. II p.Chr.n

Ecce museum illum «Galleria degli Uffizi» vocitatum. Hic illum puerulum alatum deprehendimus arcum tendentem. Quam parvulus est ille puer, at tamen quam fervens animi calor quantaque mentis vis, quibus ille homines afficere solet. Neque enim pectus est, si modo carneum humanumque, quod non semel Cupidinis sentiat stimulos! Nunc ipsum quid struit, quid molitur, quem aggreditur sagittis suis?

Amor dormiens, saec. II p.Chr.n.

Sed hoc quid est? Visum videmus an ita est? Alterum Amorem offendimus et obdormientem quidem. Mirabile spectatu: Ille deus ingens ac tam violentus, ut nos mortales die noctuque perturbet, fessus placidum carpit soporem! Et hae duae papaveris capsulae, quas Cupido maniculâ sinistrâ tangit, quid sibi volunt? Papaver quidem, ni fallimur, mortem redolet. Num Amor ille somno sepultus est aeterno? Numquid Cupido obiit? At dis immortalibus immortales agimus gratias: Vivit. Bucculentum enim puerulum audimus spirantem, immo vero ore aperto stertentem.

Kommentare:

  1. Verba illa, quae memorasti, tam dulcia sunt quam uoces hae Terentianae:

    "TH. Mi Phaedria,
    et tu. numquid uis aliud? PH. egone quid uelim?
    cum milite istoc praesens absens ut sies;
    dies noctesque me ames, me desideres,
    me somnies, me exspectes, de me cogites,
    me speres, me te oblectes, mecum tota sis:
    meum fac sis postremo animum quando ego sum tuos".

    Alia similia, ni fallor, a femina ad uirum prolata olim euolui. Locum autem non recordor.

    AntwortenLöschen
    Antworten
    1. Rectissime hos versus Terentianos in memoriam revocas. Tota enim haec 'historia de duobus amantibus' mihi velut quidam cento videtur, cento scilicet qui textibus pristinis alludit. Fortasse hanc Aeneae Silvii narratiunculam merito quasi textum 'postmodernum' saeculi XIV nuncupare licet.

      Löschen