Freitag, 27. Mai 2016

De notione grammaticae


In modernis, quae dicuntur, linguis multo angustiorem verbi sensum habet ea vox, quae est grammatica, quam in sermone Latino. Dositheus Magister, qui floruit saeculo IV, grammaticam verbis definivit hisce: 

«Ars grammatica est scientia emendati sermonis in loquendo et scribendo poematumque ac lectionis prudens praeceptum. Grammaticus est, qui uniusquisque rei vim ac proprietatem potest explanare loquela. Artis grammaticae officium constat partibus quattuor: lectione, emendatione, enarratione, iudicio. Lectio est varia cuiusque scripti pronuntiatio serviens dignitati personarum exprimensque habitum animi cuiusque. Emendatio est recorrectio errorum, qui per scriptum dictionemve fiunt. Enarratio est obscurorum sensuum quaestionumque narratio. Iudicium est, quo poemata ceteraque scripta perpendimus et discernimus. Artis grammaticae initia ab elementis surgunt, elementa figurantur in litteras, litterae coguntur in syllabas, syllabis comprehenditur dictio, dictiones coguntur in partes orationis, oratio in virtutes ac vitia descendit.»* 

His similia iam legimus apud Quintilianum, qui grammaticam in duas partes divisit – scilicet in «recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem» (inst. 1,4,2).

-------------- adnotatio -----------------

*Affert verba Dosithei Magistri Eleanor Dickey in libro cum titulo hoc: De lingua Latina discenda via rationeque antiqua, Cantabrigiae, anno 2016, p. 85-87. De quo libro lectu dignissimo forsan alias est facultas fusius loquendi. 

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen