Samstag, 14. Januar 2017

«Made in Germany» vel de rebus in Germania fabricatis



Res in officinis Germanicis fabricatas optimae notae esse pro certo constat. Illud «Made in Germany» est signum qualitatis. Autoraedis Germanicis nihil solidius, cervisiâ Germanicâ nihil iucundius sapore. Quis nostrum negaverit?

Iam vero saeculo XVI cum aliae res in Germania confectae tum scalpella habebantur digniora, quae laudarentur. Legamus initium cuiusdam colloquii scholastici a Maturino Corderio conscripti.  Personae sunt: Sordetus et Manasses.

Sordetus: Emistine scalpellum, ut nuper volebas?
Manasses: Non emi.
Sordetus: Quid obstitit? Dixeras enim mihi empturum te hodie.
Manasses: Dixeram quidem; sed mihi postea in mentem venit praestare ut exspectem mercatum proxime futurum in hac ipsa urbe.
Sordetus: Quid facies lucri?
Manasses: Et minoris emam, et melioris notae: nempe ex Germaniae officinis.*

Manasses noster satis prudenter facit, qui scalpello Germanico - utpote melioris pretii necnon «melioris notae» - fidem habeat. Quemadmodum discipulus in Maturini colloquio, sic hodie facere solemus: Quod opifices Germani fabricantur, magni aestimamus, licet societas illa autocinetica litteris compendiariis VW vocitata permultis emptoribus verba dederit. Haec nempe est alia fabella.



*Colloquium scholasticum I 28, fons: Maturinus Corderius: Colloquiorum scholasticorum libri IIII ad pueros in sermone Latino paulatim exercendos, anno MDLXIIII, excudebat Henricus Stephanus illustris viri Huldrici Fuggeri typographus, p. 21.

Kommentare:

  1. Apud nos Hispanos non modo res in Germania fabricatae laudantur sed etiam ipsa Germanorum ratio laborandi. Multotiens quidem audivi matrem, quae munere in culina cujusdam deversorii Teutonici functa est aliquantisper, se inscientem quondam lancem fregisse; ubi partes fractas ipsa everrere meditaretur aliquis eam statim monuit ut conatum desineret, nam hoc erat alius negotium. Mirabantur Hispani hunc modum laborandi, quem nondum solitum esse puto apud nos.

    Ceterum raeda mea, cui motrum est illa VW societate fabricatum, feliciter inter dolosas non numeratur. :)

    Multum mihi placuit tuum commentarium, ut fieri solet. Bene valeas.

    AntwortenLöschen
    Antworten
    1. Multa, Syllabari optime, restant dicenda de Germanis deque eorum moribus institutisque. Sufficiat hocce: Quid esset Europa occidentalis hodierna sine Germanis? Nihil - mea quidam sententia. Obiter ex animo pro verbis tuis benignitate abundantibus tibi gratias ago. Vale, amice optime!

      Löschen