Samstag, 11. Februar 2017

De principulo illo deque quodam astronomo Osmanico


Diebus praeteritis quibusdam libellis legendis vacabam. Cum alia tum fabulam illam “Principulus“ [vulgo: Le Petit Prince] inscriptam perlegi. Narratiunculam Antonii De Saint-Exupéry de pupillo regulo degustavi non sine magno emolumento. En excerptulum:

„Non sine causa credo stellam, unde principulus venerit, asteroïdem B DCXIIum esse. Hic asteroïdes telescopio semel tantum conspectus est anno MCMIX° ab astronomo Osmanico. Qui tum inventa sua sumptuose in conventu astronomorum omnium gentium demonstravit. Cui autem nemo fidem habuit propter vestem, qua amictus erat. Ita sunt adulti homines. Quod ad asteroïdem B DCXIIum attinet, certe in oblivionem venisset. Forte fortuna dictator quidam Osmanicus edictum proposuit, ut cives Osmanici metu mortis adito vestes Europaeas sibi induerent. Astronomus ille iterum anno MMXX° asteroïdem monstravit vestibus elegantissimis Europaeis amictus. Tunc omnes cum eo consenserunt. Vobis haec singula de asteroïde B DCXII° enarravi numerumque, quo appellatur, indicavi, ut adultis hominibus obsequar. Adulti homines numeros amant.“

Quo de excerptulo paulisper cogitare nonne operae pretium est? Et de hac sententia, quae animi perceptionem tractat: “Solo corde clare videmus. Natura rerum oculis cerni non potest.“

Quod ad translationem Latinam attinet, versione a Franciso Schlosser exarata usus sum [Stuttgardiae a. 2015° apud domum editoriam Reclam]. Quae versio, quantum diiudicare valeo, hic illic claudicat, hic illic mendis succumbit parvulis. Quae cum ita sint, tamen fabulae poetica quae dicitur vis detrimentum accipit fere nullum. Ad versiones Latinas quod spectat, lectu dignum est commentariolum ab Alexandra Gaditana conscriptum cum titulo De clarissima quadam fabula puerili.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen