Freitag, 24. März 2017

De ratione grammaticae docendae a Maturino Corderio adhibita



Discipuli Helvetii, dum magistri ingressum exspectant, garriunt, lasciviunt, confabulantur, sophophoniis suis incumbunt pelliculas novas sibi invicem ostendentes. Quas res quis discipulis vitio vertat? Longe aliter, ut videtur, res se habebant saeculo XVI. Tum temporis magistri sedulo id agebant, ut discipuli nullum temporis momentum perderent aut nihil agendo aut inepitiis faciendis. Apud Maturinum Corderium (1479-1564), linguae Latinae magistrum Francogallum, legimus hocce:

«Ne pueri nihil agendo discant male agere, praesertim otioso sermone pravisque aut ineptis colloquiis sese invicem corrumpentes, omnibus modis incitandi sunt, ut in schola, dum praeceptoris ingressum exspectant, assuescant interea bini ternive id, quod ab eo praescriptum fuerit, simul repetere. Plurimum proderit haec illis iucunda exercitatio; eosque interim ab otio et lascivia multisque aliis rebus malis, quibus offenditur Deus, avertere poterit. Sed quia sine puerili colloquio eiusmodi repetitiones tractari non solent, pueri autem ipsi, nisi instituti fuerint, nihil aliud quam barbarie loquuntur, idcirco ut Latine inter se loqui paulatim discant, hac de re hic aliquot breves colloquendi formulas proposuimus.»

Ergo tum temporis non erat discipulis, ut e Maturino discimus, linguâ confabulandi vernaculâ locus, antequam auditorium ingrederentur. Quidquid temporis – quamvis pusillum – suppeditabat, linguae Latinae studio dedicari debebat. Sed quales erant illae formulae, quas Corderius proposuit? En exemplum:

A: Dic Latine „frais ou fraîche“!
B: Recens.
A: Recens quae pars orationis est?
B: Nomen.
A: Utrum substantivum an adiectivum?
B: Adectivum.
A: Quale adiectivum?
B: Unius vocis.
A: Recens, recentis: quotae declinationis?
B: Tertiae.
A: Unde id nosti?
B: Quia in fine genitivi habet –is.
A: Declara!
B: Ut recens, genitivus recentis.
A: Confer ad aliquod exemplum!
B: Prudens, prudentis, recens recentis.
A: Age! Declina recens!
B: Recens nomen adiectivum sic declinatur in genera et casus: hic recens, haec recens, hoc recens.
A: Declina in masculino et foeminino.
B: Nominativus: Hic et haec recens; genitivus: recentis; dativus: recenti; accusativus: recentem; vocativus: recens; ablativus: recente vel recenti [et ita porro usque ad finem].
A: Iunge recens cum aliquo substantivo.
B: Panis recens.
A: Declina simul utrumque!
B: Nominativus singularis: panis recens; genitivus: panis recentis; dativus: pani recenti; accusativus: panem recentem; vocativus: panis recens; ablativus: pane recenti; nominativus pluralis: panes recentes; genitivus: panum recentium [et ita porro usque ad finem].
A: Verte Gallice!
B: Panis recens, generis masculini, “pain frais ou le pain frais“.
A: Cur non dixisti pane recente vel recenti; item panum recentium vel recentum?
B: Quia in Latine loquendo alterum e duobus satis est.
A: Cur in genitivo plurali non dicimus panium sicut messium?
B: Ad istud non respondeo, quia est quaestio curiosa.

Uterque locus supra allatus e Maturini Corderii opusculo cum titulo «Rudimenta Grammaticae: De partium orationis declinatu»  [Genavae a. 1566°] decerptus est. Quem libellum his diebus non sine magno emolumento perlego. Ante omnia ratio Grammaticae docendae a Maturino adhibita mihi persuadet. Namque tum temporis pueri in ipsorum disputatiunculis Latine in Latinae linguae grammatica exercebantur.


Licet fuerint Corderii discipuli multo iuniores discipulis meis tironibus, qui sunt XIII annos nati, licet formaverit Corderius ad linguae Latinae cognitionem iam pueros tenella aetate, cum primum pueruli legendi scribendique facultatem mediocriter adepti fuissent, mihi quidem Maturini via, ratio, methodus eo usque suadent, ut in scholis meis eas adhibere in animo habeam – uno quidem excepto: Impraesentiarum et intercapedines et id temporis, antequam auditorium ingrediar, discipulis ad punice confabulandum relinquam. Curabo autem, ut inter scholas quasdam formulas Maturini ursurpent pueri. Sunt formulae tam utiles quam hic illic lepidae. Cuinam non arrideat sententia illa: «Ad istud non respondeo, quia est quaestio curiosa»? Ceterum, ut Corderius recte admonet, «in omni docendorum puerorum genere cavendum est, ne illi supra ingenii vires onerentur».

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen