Freitag, 5. Mai 2017

«Vividis adeo coloribus saevas imperantium artes depinxit»: Thomas Vallaurius de Tacito

Cum nunc temporis non habeam, quod scribam, neque quicquam aptius mi in mentem veniat, tamen quaedam cupiditas Latine scribendi me urget. Quid ergo? Exscribere mihi permitto ea, quae Thomas Vallaurius* de Cornelio Tacito exaravit. Vallaurius enim de Tacito sic:

«Omnium historicorum, qui post Augustum floruerunt, longe princeps habetur C. Cornelius Tacitus, eques Romanus, quem alii extremis Tiberii Claudii temporibus, alii vero initio imperii Neroniani ortum ferunt. Postquam in castrensi et forensi opera adolescentiam consumsisset, ad magistratus capessendos se contulit. Ipse autem testatur, dignitatem suam a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano longius fuisse provectam, ut tandem Traiano imperante consulatum obtineret. Quo anno decesserit, non liquet; communis tamen doctorum opinio fert eum usque ad Hadrianum vixisse.
Thucydidem potissimum ex Graecis, Sallustium ex Latinis sibi Tacitus imitandum proposuit. Praecipua vero eius opera sunt Historiae et Annales. Historiarum libros V primo exaravit ab excessu Neronis ad obitum Domitiani; ex quibus quatuor libri priores tantummodo exstant et dimidia pars quinti. Postea annalium libros XVIII, qui temporis spatium complectuntur, quod inter Augusti et Neronis mortem intercessit. At desiderantur ex his libri septem; quintus videlicet, septimus, octavus, nonus, decimus et duo postremi. Praeterea scripsit libellum de situ, moribus et populis Germaniae et vitam Cn. Iulii Agricolae.

In hisce operibus Tacitus effigiem animi sui graphice expressit. Quum videlicet acerrimo ingenio valeret ac vehementissimo odio fertur in tyrannos, qui ea tempestate imperium Romanum labefactabant, vividis adeo coloribus saevas imperantium artes depinxit, atque in vitia aetatis suae aspere invectus est. Hinc acerbitas illa, quae in Tacito dominantur; hinc altitudo sententiarum, hinc crebrae reprehensiones et querimoniae, quibus bilem suam quodammodo effundit, quaeque tragicum pene dixerim colorem illius operibus inducunt; hinc demum genus illud dicendi nervosum, pressum, argutum, sententiosum, quo fortis magnique animi lectores potissimum tenentur.

Tacitum, utpote gravissimum scriptorem et civilis prudentiae praeclarum in primis, merito laudant viri elegantiores. Nemo enim altius imperii arcana et Principum consilia perspexit; nemo aptius, quum de eventu diceret, caussas omnes explicuit vel casus, vel sapientiae, vel temeritatis. Hoc unum in historico nostro reprehendunt, quod eius dictio aureae aetatis castitatem non plane referat, et plus quam Sallustiana brevitas, cui potissimum indulget, obscuritate interdum laboret.»

Thomae Vallaurii scripta de litterarum Latinarum nuperrime in manûs inciderunt meas. Nesciebam opus tam utile quam lectu iucundum exstare. Quam ob rem interrogo hoc: Suntne alia opera Latine exarata, quae - sicut fecit Vallaurius - litteras complectuntur Latinas?




*Thomae Vallaurii historia critica litterarum Latinarum historia critica litterarum Latinarum. Editio quarta. Augustae Taurinorum, ex officina regia, an. MDCCCLX, p. 438° usque 440°.

Kommentare:

  1. Sane sunt! Ecce nonnullae 'Historiae Litterarum Latinarum' hac in optima pagina: http://www.litteraelatinae.eu/?p=141

    AntwortenLöschen
    Antworten
    1. In quantum thesaurum me induxisti, Alexandra! Gratias ingentes! Valeas, vigeas, floreas cum tuis!

      Löschen