Dienstag, 4. Juli 2017

Soliloquium Salodurense secundum: Coquiturne in litteris Latinis?

Nundinis Saludurensibus exhibentur
quaedam quasilla ruborum Idaeorum plena

VISNE AUDIRE SOLILOQUIUM? NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Obiter animum advertas ad locutionem minime contemnendam, quae est «cramum battutum» (Anglice: whipped cream)!


Personae: Beatus, Alter ego.

Alter ego: Salvus atque semper fortunatus sis, Beate!

Beatus: Di te ament!

Alter Ego: Quid novi apud te, Beate?

Beatus: Nihil novi, nisi quod totum me fingo et accomodo ad tuum arbitrium et nutum, care Beate. Noli quaeso oblivisci! Ego quidem nemo alius atque Beatus duplicatus sum. Sum ego tu, tu egomet. Idem nomen nobis est, idem corpus, idem animus, idem semicalvitium.

Alter Ego: Recte mones! Sed dic mihi, qua de re hodie agamus? Quidni de nundinis Salodurensibus confabulemur linguae Latinae exercendae causa?

Alter Ego: Nundinarum vocabulum mihi sane ignotum est. Quid hoc sibi vult?

Beatus: Audi! Iam tibi explicabo. Nundinae sunt mercatus sive feriae rusticorum, quibus multi homines ex agris in oppidulum nostrum conveniunt mercandi aut vendendi causa. Prostant omnia genera holerum, prostant omnia genera florum fructuumque. Ego quidem hodie mane mihi poma terrestria, cucumeres, lactucam, nonnihil lycopersicorum necnon quasillum ruborum Idaeorum plenum emi. Bacis illis nunc temporis re vera nihil dulcius. Cramo battuto nunc nobis opus erit et iam palatum nostrum iucunditate perfundetur. Neque enim cramum battutum quidquam aliud est atque flos lactis.

Alter Ego: Oh delicatule!  At vero quam sapienter agis, mi Beate! Sed dic mihi, sis: Coquiturne etiam in litteris Latinis? Nam poetae, qui homines manducantes et bibentes omittere solent, nimis aridi mihi videntur.

Beatus: Sine cura sis, Beate! In litteris Latinis cibi parantur, sedulo sane coquitur necnon exhibentur aliquot coqui. Velim legas Aululariam Plautinam. Quadam in scaena illius comoediae coquos colloquentes inducit poeta noster. Accedit, quod illi coqui Plautini non solum obsonia coquunt sucosa, sed etiam verba faciunt succulenta. Non semel autem archimagiri Plautini turpiculos effundunt iocos, qui tenerrimas aures tuas dedeceant.

Alter Ego: Quid dicis? Nihil profecto est, quod aures meas dedeceat. Immo vero narres velim, quas res illa in fabella tractaverit Plautus noster!

Beatus: Quibus de rebus te perlibenter alias docebo, nunc quidem horologio moneor, ut diverbio nostro finem imponam. Mihi abeundum est. Vale, mi Beate!


Alter Ego: Quo abis? Redi rursum! Quid me fiet sine te, Beate! O me miserum! Iam Beatus sum dimidiatus.

Kommentare:

  1. Animadverto non cordi tibi esse litteram H- leniter aspirare, ne in initio quidem verborum, ut alii homines docti faciunt. Utcumque est, optime recitas.

    AntwortenLöschen
  2. Merito mones, Alexandra! Litterula H magis mihi curanda, ad quam litterulam aurae aspirent secundae! Vale!

    AntwortenLöschen
    Antworten
    1. In Hispania plerique philologi et professores linguae Latinae litteram H vix enuntiant (quamquam, ut verum dicam, paucissimi viva voce enuntiant). Apud grammaticos antiquos aspitationis nota habebatur potius quam littera. Mihi placet eam leniter aspirare, modo scilicet Baetico, maxime in initio verborum, nam testimonia antiqua exstare videntur quae indicant saeculo I a.Chr. urbaniores qui videri volebant, H ubique admiscere.

      Löschen
    2. Nos Helvetii punice confabulantes quasdam consonantes aspirare solemus (pro t dicimus th, pro c ch). Hanc pronuntiandi rationem in linguam Latinam transferimus - et falso quidem. - - Non tam diu est, cum pronuntiatum restitutum adhibeo. Quam ob rem res quaedam nondum ita eveniunt ut volo.

      Löschen
    3. Nonne littera H leniter pronuntiata verbis Latinis addidit quendam Graecum nitorem? Ni fallor, hoc nobis sive apud Quintilianum sive apud Terentianum Maurum traditum est. Et ut scribis, Alexandra, homines illi, qui urbaniores videri volebant, saeculo primo ante Christum natum verbi gratia 'harena' cum H pronuntiabant. In sermone autem communi sive vulgari 'arena' sine H dicebatur iam illa aetate classica quae dicitur. An fallor?

      Löschen
    4. Littera sive nota -H- inter vocales dicta videtur antiquitus non sonavisse apud Romanos, ut recte mones, no solum apud vulgus sed etiam inter urbaniores. In initio autem verborum multi studiosi dubitant utrum H- muta esset an sonaret pariter quam spiritus asper Graecus, nam plurimae inscriptiones in temporibus rei publicae et principatus incisae exstant in quibus H- fere semper apparet recte scripta. Si apud vulgus Romanum littera sive nota H- non sonavisset aspirata, etiamsi leniter, plures errores invenissemus in illis inscriptionibus incisos, sicut in Hispania hodie accidit. Nam cum nos litteram H non enuntiaremus, ei Hispani qui illitterati aut rustici sunt, nesciunt eam recte scribere et in multos errores orthographicos incidunt. Unde Hispani beati dicuntur, utpote quibus non solum vivere sit bibere, verum etiam avere sit habere. ☺

      Löschen
    5. Procul dubio H in lingua Latina est phonema. Non eandem rem significant hortus et ortus. Perplacet et mihi modum Baeticum adhibere et inter Helvetios divulgare - nempe H in verborum initio leniter inspirare. Spero fore, cursui CAELUM vocitato homines ex ea provincia exoriundi intersint, ut eorum rationem pronuntiandi imitari possim. Docebisne et tu mense Augusto exeunte Matriti?

      Löschen
    6. Minime, humanissime Beate! In CAELO iam adsunt optimi magistri undecumque oriundi et magistra una Hispana peritior dicendi! Augusto mense huius anni (praeter quiescendum) in mente mea sunt alia nonnullius momenti parare etiamsi taediosiora. Nam mense Septembri ineunte cuidam certamini academico publicoque ipsa interero ad cathedram unam occupandam. Dii mihi faveant!

      Löschen
    7. Quaecumque tibi sunt agenda, Alexandra, bene et feliciter vertant!

      Löschen
  3. Est tibi pronuntiatus, optime, optimus atque qui auribus qua hebetibus qua teretibus clare percipiatur! Ceterum est populis Germanis commune vocales nimis aspirare. Tamen in illam foveam tu vix incidisti; Quod tibi est maximae laudi nobisque haud parvo emolumento. Ergo pergas soliloquiis te exercere et nos delectare olim cum aliis Latinistis et Latinistriis commode Latine locuturus!

    AntwortenLöschen
  4. Laus, qua me afficis, mihi gaudio est, Herberte! Sed dic quaeso, quidni nobis soliloquiorum Amstelodamensium quaedam gustula dono des? Placet res tuas legere, perplaceret vocem in rete omnium gentium audire.

    AntwortenLöschen