Mittwoch, 23. Dezember 2015

De Simplicissimo



In Germania anno praeterito omnino circiter 75'000 libri publicati sunt, quorum librorum, ni fallor, decima pars pertinet ad genus ficticiarum quae dicuntur litterarum. Quot libros quotannis homo modernus 2.0 legere non valet, quot libros praeterit, omittit, neglegit!

Longe aliter res se habent saeculo XVII exeunte. Quibus regionibus lingua theodisca praevalebat, quotannis vix plus octonae fabulae romanenses – translationibus ex aliis linguis iam additis – in lucem sunt editae. Ad quae perpauca scripta ficticia saeculi XVII pertinet quaedam fabula satirica, quae inscribitur «De Simplicissimo miro mirificoque». Cuius libri auctor est Iohannes Iacobus Christophorus de Grimmelshausen, cuius in ingenio commiscentur Petronius, Lucianus, Thomas Morus. Fabulae argumentum nihil aliud est ac speculum mundi hominumque. Agitur de crudelitatibus, atrocitatibus, perversitatibus humanis aetate illius belli perpetratis, quod bellum inde ab anno 1618° usque ad 1648° agros Europaeos populatum est necnon mores humanos reddidit barbaros.

2 Kommentare:

  1. Casus de hoc viro, Simplicius Simplicissimus nomine, sale praediti, semper lectoribus placent placebuntque. Estne versio huius libri latina quadam?

    AntwortenLöschen
    Antworten
    1. Nescio, an sit versio Latina. Utique «Simplicissimus» ille dignus est, qui Latine verteatur!

      Löschen