Samstag, 11. März 2017

Iustus Lipsius de Seneca

His diebus aliquantulum in Senecam inquirens quandam vitam philosophi illius suspirio laborantis offendi. Disserit enim Iustus Lipsius (1547-1606), ille dux commentatorum, de Senecae scriptis ac vita et ita quidem, ut ea legere operae pretium est, quae de Hispano Batavus exaraverat. Exorditur Lipsius dicere sic:

«Virorum illustrium vitam proferre vetus institutum est et quorum ingenia, scripta aut facta miramur, iuvat alia nosse, quae adhaeserunt. De Seneca igitur, quatenus poterat, dicam, et colligam ac disponam, ex ipso et variis scriptoribus, quod huc facit. Patriam ei Cordubam fuisse constat veterem florentemque in Hispania Baetica coloniam atque adeo in iis regionibus primam. Strabo aperte: „Plurimum inter Hispaniae Baeticae urbes Corduba aucta est [...] itemque Gaditana urbs. Haec quidem ob navigationes et Romanorum societates, illa vero ob regionis bonitatem et amplitudinem Baeti etiam fluvio multum huc conferente.“»*

Patriâ adumbratâ diffusâque luce, qua primum oculi animi puerilis delectati erant, depingit Lipsius Senecae vitam inde a pueritia usque ad vitam civilem et mortem Nerone imperatore furente. Minime praetereuntur obtrectatores, qui Senecae utpote boni rectique doctori opes exprobrabant regias, minime praetermittuntur valetudo philosophi et morbi aliaque deinceps huius notae.

*Fons: Iustus Lipsius: De vita et scriptis L. Annaei Senecae, quae vita invenitur in Senecae editione hacce: L. Annaei Senecae pars prima sive opera philosophica, quae recognovit M. N. Bouillet, volumen primum, Parisiis a. MDCCCXXVII, p. XVI-XXXVII.

En ligamen retiale: Lipsius de Seneca


Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen