Sonntag, 2. April 2017

Apud tonsorem


Mulieres enumerent oportet Saloduri in oppidulo capillis secandis pretium bis carius viris. Curnam hoc? Filiolus meus explanat: «Feminis est coma multo densior, longior, intricatior quam viris.»

Quibus autem dictis contradicit Seneca commemorans quosdam viros Romanos, «quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte succrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur». Qua de pretii aequi quaestiuncula ego quidem, quippe qui calvitie sim ornatus, iudicare non audeo.


*Seneca: De brevitate vitae, 12,3

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen