Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
* * * * * * * * * * * * * * * * * * *
Plin. Ep. II 3 |
Salvete pariter omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Versor hodie in quodam conclavi in Gymnasio Salodurensi sito.
Hodie consilium est, sodales, animum ad aestatem exituram applicare. Apud nos Helvetios iam prima signa autumni conspiciuntur. Quidni ergo iterum memoriam eorum, quae hac aestate evenerunt, repetamus? Ingenue confiteor: Licuit mihi aestatem iucundissimam exigere eamque quidem Latinissimam. Diebus Latinissimis perfrui mihi contigit – primum in Schola Latina, cui praeest Robertus Montellensis, deinde Matriti in cursu aestivo illo, cuius index est CAELVM.
Requiritis nunc forsan, sodales, quid Matriti, quid Montellae expertus sim. Ad hoc interrogatum libenter respondebo: Conveni magistros doctrinae plenos, conserui multis cum hominibus amicitiam, quibus omnibus Latinitas activa cordi est.
Etiam aliud quid et Matriti et Montellae expertus sum – nempe vim vivae vocis. «Multo magis [...[ viva vox adficit». Haec non sunt verba mea, est sententia, quae quidem legitur in quadam epistula Plinii Minoris. Legamus paragraphum integram!
«Legendi», ait Plinius, «semper est occasio, audiendi non semper, praeterea multo magis, ut vulgo dicitur, viva vox adficit. Nam, licet acriora sint, quae legas, altius tamen in animo sedent, quae pronuntiatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis adfîgit.» (Plin. Ep. II 3)
His verbis mea quidem sententia Plinius rem acu tetigit. Accurate sane Plinius vim vivae vocis depinxit. Viva vox humana semper coniuncta est cum pronuntiatione, cum vultu, cum gestibus, ita quidem, ut ea, quae viva voce proferuntur, altius in animo sedeant, licet ea sint leviora. Voci humanae est aditus ad hominis animum mentemque – nullis scilicet impedimentis obstantibus. Multum nervorum, ut ita dicam, in viva voce est. Et hanc vim vivae vocis Latinae hac aestate et Montellae et Matriti expertus sum. Bene, sodales! Licet restent multa dicenda de vi vivae vocis. Haec quidem hactenus. Tantum est. Bene valete!
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen