Helvetiam peragrantes hodie vicum quendam ad Rhodanum flumen situm adeamus nomine «Visp» – videlicet patriam Iosephi
Blatteri FIFAE regis depulsi. Quo in vico nobis aedificium scholae elementariae
occurrit et id quidem exornatum litteris his: PRIMARSCHULHAUS SEPP BLATTER. Rex
Iosephus, cum regno suo destitutus sit, tamen sua in patria in
oblivionem neque it neque ibit. Quippe neminis enim nos Helvetici obliviscimur. Inscii imperitique sumus damnationis memoriae. Qua re fit, ut pueri nostri iam
a teneris enuntiare valeant singulas litteras verbi «blattae».
Freitag, 25. Dezember 2015
Mittwoch, 23. Dezember 2015
De Simplicissimo
In Germania anno praeterito omnino circiter 75'000 libri
publicati sunt, quorum librorum, ni fallor, decima pars pertinet ad genus
ficticiarum quae dicuntur litterarum. Quot libros quotannis homo modernus 2.0 legere
non valet, quot libros praeterit, omittit, neglegit!
Longe aliter res se habent saeculo XVII exeunte. Quibus
regionibus lingua theodisca praevalebat, quotannis vix plus octonae fabulae romanenses
– translationibus ex aliis linguis iam additis – in lucem sunt editae. Ad quae
perpauca scripta ficticia saeculi XVII pertinet quaedam fabula satirica, quae
inscribitur «De Simplicissimo miro mirificoque». Cuius libri auctor est
Iohannes Iacobus Christophorus de Grimmelshausen, cuius in ingenio commiscentur
Petronius, Lucianus, Thomas Morus. Fabulae argumentum nihil aliud est ac
speculum mundi hominumque. Agitur de crudelitatibus, atrocitatibus,
perversitatibus humanis aetate illius belli perpetratis, quod bellum inde ab anno
1618° usque ad 1648° agros Europaeos populatum est necnon mores humanos reddidit
barbaros.
Mittwoch, 9. Dezember 2015
De Vergilio Sangallensi
![]() |
| Vergilius Sangallensis: Aen. I 704-721 |
Acciderunt eae res, de quibus nunc sermo est, in
Monasterio Principali Sancti Galli, quod coenobium in Helvetia orientali situm
est. Sub nomine enim Vergilii Sangallensis ad nostra tempora pervenerunt membranea
undecim folia, quae et Georgicôn et Aeneidos fragmenta continent. Folia illa
exarata sunt sive saeculo IV sive ineunte saeculo V et ita quidem, ut nobis
scripturâ quadratâ capitali se praebeant pulcherrimâ. Illa undecim folia sunt
reliquiae cuiusdam codicis Vergiliani pretiosissimi circiter CCCL paginas
amplectentis.
Quo autem codice medio quod dicitur aevo dissoluto ac
dirempto nonnulla dumtaxat conservata sunt folia, utpote ex quibus involucra
quaedam librorum fabricata sint. Eo quidem modo factum est, ut perpauca folia –
videlicet incognita – per saecula peregrinarentur bene latitantia in librorum
involucris velut vectores clandestini.
Mecum vero cogito, quisnam monachus Sangallensis tam
amens, tam delirans, tam fanaticus fuerit, ut Vergilium cultro stricto
dilaceraret? Aut Vergilio dilaniato bibliopegus quidam humanior, quae cladi
superfuerant folia, in involucris librariis eo consilio occultavit, ut scripta
Christiana paganis dictis involvens reliquias quamvis parvulas illius monumenti
Romanorum servaret?
Utcumque res se habeant, saeculo XVIII utique exeunte
folia Vergiliana e latebris in libertatem vindicata sunt a bibliothecariis
duobus Sangallensibus, quippe qui magnum foliorum pretium recognoscerent.
Eodem tempore – scilicet saeculo XVIII – alius bibliothecarius et quidem
Mediolanensis, cum singula folia membranea a Sangallensibus de fragmentis illis
iudicii faciendi causa ostenderentur, fertur dixisse: «O quantum mihi gaudium videre
istum Vergilium!»
Quid plura? Vergilius Sangallensis una cum codicibus,
qui sunt in bibliothecis Italicis – scilicet in urbibus Florentiae, Mediolani,
Veronae necnon Romae –, annumeratur inter Vergilii libros manu scriptos, qui traditi
sunt vetustissimi. Ceterum pensatur Vergilius incommoditatibus, quas temporum
decursu perpessus est. Sede enim non indigna fruitur – videlicet barocâ
bibliothecâ Monasterii Sancti Galli.
Fons: Cimelia
Sangallensia. Centena res pretiosae bibliothecae Sangallensis, K. Schmuki, P.
Ochsenbein, C. Dora auctoribus, Sanctogalli a. 1998°, p. 12
Freitag, 20. November 2015
De thesauro Anticythereo Basileae in urbe exposito
![]() |
| Anticythera insula |
In maris fundo archaelogi inter alia quandam rem tam
mirabilem quam singularem unicamque invenerunt: videlicet illum mechanismum
Anticythereum quod dicitur. Agitur, ut videtur, de re quadam saeculo II a.Chr.
fabricatâ, quae simul est et astrolabium et stellarium et instrumentum
nauticum. Haud aliter ac horologium Helveticum analogum ille mechanismus
constat ex exiguis rotulis dentatis. Anticytherea igitur illa machinatio est res
multiplex necnon dissimilis nostris computatris, res eodem tempore varia
phaenomena caelestia ostendens, res profecto non parum aenigmatica et adhuc
indaganda.
Quod ad signa attinet, e quibus maxima oneris navalis
pars constat, memoratu dignum est aeneum simulacrum cuiusdam philosophi
barbati, cuius oculi nitentes coruscant tamquam labente die pellucentes ocelli
felini. Sunt et quaedam alia signa non iniucunda spectatu. Sed singulas res hoc
in loco ad unguem describere nequeo. Tantummodo dicendum est hoc: Incertum est,
utrum statuae illae a Romanis sint raptae an de rebus agatur, quae mercatui
Italico specialiter erant fabricatae. Certum autem est et signa et simulacra
non iam res votivas, sed dumtaxat ad villas Romanas exornandas utilia fuisse.
Aliis verbis: Tum temporis aetas iam dudum coeperat, qua
aetate artificia sculptorum parabant e contextu discedere religioso. Primo enim
saeculo a. Chr.n. artes pulcherrimae, quae dicuntur, commercio iam inserviverunt. Floruit
mercatura cum statuis aliisque rebus id generis. Floruerunt officinae sive Deli
in insula sive Pergami sive Ephesi in urbibus sitae, utpote quae permultas res
omnis generis ad luxuriam Romanam pertinentes fabricarent.
![]() |
| Ephebus Anticythereus |
«L. Cincio HS CCIↃↃ
CCIↃↃ CCCC pro
signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum
capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti, iam nunc me admodum delectant.
Qua re velim et eos et signa et cetera, quae tibi eius loci et nostri studii et
tuae elegantiae esse videbuntur, quam plurima quam primumque mittas, et maxime
quae tibi gymnasii xystique videbuntur esse. Nam in eo genere sic studio
efferimur, ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. Si Lentuli
navis non erit, quo tibi placebit, imponito.»
In Tusculano ergo exornando virtute Romanâ parsimoniae
omnino neglectâ pepercisse Ciceronem neque pecuniae neque operae manifestum est.
Quod quidem patet et ex quibusdam aliis verbis ad Atticum scriptis:
«Signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti,
vehementer exspecto. Quidquid eiusdem generis habebis, dignum Academia tibi
quod videbitur, ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. Genus hoc est
voluptatis meae; quae γυμνασιώδη
maxime sunt, ea quaero. Lentulus naves suas pollicetur. Peto abs te, ut haec
diligenter cures.»
Haud secus ac in philosophia litterisque Cicero suis in octo
villis supellectilibus exornandis Graecorum illecebris resistere non potuit.
Sicut permulti suae aetatis Romani ita Marcus Tullius siti quâdam rerum
Graecarum tenebatur. Quam rem acu tetigit Horatius verbis hisce: «Graecia capta ferum cepit victorem et artes / intulit
agresti Latio.» Horatianus ille versus in expositione Basiliensi sane multis
sub aspectibus optime repraesentatur.
Tabulae omnes sunt
depromptae e libro intitulato «Thesaurus immersus. De nave fracta Anticytherea» , edito ab A. Bignasca, M. Lagogianni-Georgakarakos, N.
Kaltsas, E. Vlachogianni, Basileae a. 2015°
Freitag, 23. Oktober 2015
De Platonis natalicio
![]() |
| Platonis opera in linguam Latinam a Marsilio Ficino translata, Basileae in officina Frobeniana anno MDXLVI |
Septimo mensis Novembris die Platonem natum esse
eodemque die obisse Marsilius Ficinus Florentinus scripsit. Legimus in Marsilii
commentario «In convivium Platonis. De amore» intitulato haec:
«Plato philosophorum pater annos unum et octuaginta aetatis natus, septimo Novembris die, quo ortus fuerat,
discumbens in convivio remotis dapibus expiravit. Hoc autem
convivium, quo et natalicia et anniversaria Platonis pariter
continentur, prisci omnes Platonici usque ad Plotini et Porphyrii tempora quotannis instaurabant. Post vero Porphyrium mille ac
ducentos annos solemnes hae dapes praetermissae fuerunt. Tandem
nostris temporibus Vir clarissimus Laurentius Medices, platonicum convivium innovaturus, Franciscum Bandinum architriclinum
constituit. Cum igitur septimum Novembris diem colere Bandinus
instituisset, regio apparatu, in agro Charegio novem Platonicos
accepit convivas: Antonium Allium, episcopum Fesulanum,
Ficinum medicum, Christophorum Landinum, poetam,
Bernardum Nutium, rhetorem, Tommam Bencium, Iohannem
Cavalcantem familiarem nostrum, quem propter virtutem animi
et egregiam indolem, heroem convivae nuncupaverunt,
Marsupinos duos, Christophorum Charolumque Charoli poetae filios.
Me denique nonum Bandinus esse voluit, ut Marsilio Ficino
superioribus addito Musarum numerus impleretur.
Remotis dapibus Bernardus Nutius Platonis accepit
librum qui Convivium, de Amore inscribitur
legitque omnes Symposii huius orationes. Quibus lectis reliquos convivas
oravit, ut singuli singulas orationes exponerent. Assensere
omnes.»
Agedum! Consociemur cum illis
viris doctis Florentinis tum vino sermonibusque operam dantes, tum studentes
sapientiae! Litteris Platonicis legendis animos nostros pascamus! Ego quidem venturo
septimo die mensis novembris Platonis divini memor natalem coquere placentam
cereis MMXLII instructam in animo habeo. Dum opperiar, donec farinae subactae
massa maturaverit, codices Platonicos evolvens urbanam legam fabulam hanc:
«Principio tria hominum erant genera, non solum quae nunc duo, mas et femina, verum etiam tertium quoddam erat ex utrisque compositum. Cuius solum nobis restat nomen, ipsum periit. Androgynum quippe tunc erat et specie et nomine ex maris et feminae sexu commixtum...»
«Principio tria hominum erant genera, non solum quae nunc duo, mas et femina, verum etiam tertium quoddam erat ex utrisque compositum. Cuius solum nobis restat nomen, ipsum periit. Androgynum quippe tunc erat et specie et nomine ex maris et feminae sexu commixtum...»
![]() |
| Placenta natalis Platoni Divino dedicata |
Dienstag, 13. Oktober 2015
De carnibus bubulis sive de bibliotheca Medicea Laurentiana
Florentiae in urbe paucis passibus a bibliotheca illa Medicea
Laurentiana abest quidam mercatus, quo in loco holitores, lanii, lactarii, piscatores,
pistores tum communes tum dulciarii res venum dant. Hic mercatus, qui a sermone Italico dicitur «mercato centrale», scatet hominibus
obsonatum euntibus, hic mercatus – confiteor – meos pascit oculos.
![]() |
| Coticula bubula illa Florentina |
Hic mihi, utpote qui carnivorus, haec bubula coticula in
craticula assanda arridet, ibi farcimen feniculum sapiens. Quidni aliquot
botulos Tuscos emam? Nonne haec perna ad fumum suspensa et Parmensis dicta
iucundissime sapit? Caseus quoque ille in globi formam fusus non parum me
allicit.
![]() |
| Farcimina varia, perna illa Parmensis |
Sed, ut aiunt, non solum ventri, sed etiam menti cibis
opus est. Quonam in loco animus melius alitur, nutritur, reficitur quam in
bibliotheca? Ergo ambulatiunculâ factâ bibliothecam illam Mediceam Laurentianam
intro.
![]() |
| Bibliotheca Medicea Laurentiana |
«El universo (que otros llaman la Biblioteca)...» – haec
vox Georgii Aloisii Borges illius poetae Rioplatensis mihi intranti percurrit animum.
Unaquaeque profecto bibliotheca est universum. Hic mundus describitur, immo
vero plurimi mundi aedificantur mirumque in modum finguntur – videlicet
ludendo litteris circiter XXIII.
![]() |
| Plutei, qui dicuntur, codicibus omnibus ablatis |
Pluteus, qui dicitur, est inventio mirabilis, quae sedendo,
legendo, scribendo hominibus doctis usui erat. Insuper ille pluteus quoddam librorum
repositorium erat. Qua de causa mirum non est, quod frons cuiusque plutei
affecta est quodam librorum indice.
![]() |
| Librorum index ad plutei frontem affixus |
Quanta ingenii humani monimenta nec ea quaelibet, sed
eximia dumtaxat hac in bibliotheca collecta sunt! At vero codices illi Laurentiani
ubi sunt? Ubi volumina? Membranae exornatae? Marce Tulli, ubi es? Cur in
exilium missus es? Restant adhuc istae pittaciae libros indicantes, libri ipsi
sunt ablati. Hac in codicum aula regia invenitur nec ullum volumen, nec ullus
codex, nihil litterarum, omnino nihil, quod animum refocillet. Quisquis animo sitit,
quisquis esurit, hoc in loco non reficitur. Bibliotheca autem libris vacua veluti
animam exhalavit, est mortua, est universum inane, est quasi macellum sine
carnibus. Dii meliora piis dent! Confugio ad mercatum, qui «centralis» dicitur.
Totus vicissim iste locus voluptati dicatus est: pascendis scilicet oculis,
naribus recreandis, stomacho delectando. Medio autem in eo mercatu exstat tamquam
sol medio in systemate solari quaedam schola coquinaria.
![]() |
| Schola Medicea coquinaria |
Vice bibliothecae Mediceae fores Mediceae scholae
pulsabo coquinariae. Iam auditur ollarum crepitus, iam auditur strepitus tam patinarum
quam catillorum. Qua in schola me, cum otium erit, inscribam et in loco quidem
nulla in re non mirabili pariter et amabili, quippe qui sensibus omnibus
subiectus sit. Hic et calida et frigida et dulcia et amara et mollia et dura
percipiuntur. Iam mihi odor in nares perventurus est Florentinae carnis bubulae
assatae.
![]() |
| Caro bubula Florentina assata ossibus ablatis |
Dienstag, 6. Oktober 2015
«Tecum sum totus» sive de Amore Florentino dormiente
![]() |
| Maritati Florentini a caeremonia nuptiali recentes |
Accidit quodam die mensis Septembris praeteriti, cum
Florentiae in urbe commorarer, quod Amorem sive Cupidinem illum obviam habui.
Quippe illum puerum protervum, qui hominum pectoribus sagittas infigere solet,
dormitantem placidaque quiete fruentem offendi.
Sed a principio exordium sumamus. Dies splendidus erat.
Sol hominibus dono radios dedit autumnales. Per urbis viculos deambulans Cupidinem
illum etiam in Etruria munus suum optime exsequi pergratanter animadverti. Nam maritatos
a caeremoniis nuptialibus recentes atque in ponte photographo se ostendentes casu
et fortuito vidi. Scilicet facere non potui, quin et ego hanc scaenam photographemate
caperem.
Hac felicitatis imagine delectatus e me quaesivi, quomodo
illi amantes Florentini Cupidine corda eorum incendente se invenerint. Me
quoque interrogo, an sponsus ad sponsam epistulas amatorias misserit – videlicet
epistulas tam ferventes, quam ardentes tabellas multas quidam Euryalus
Lucretiae suae olim deferendas curavit. Legamus ergo earum epistularum primam:
«Salutarem te, Lucretia, meis scriptis, si qua mihi salutis copia
foret; sed omnis tum salus, tum vitae spes meae ex te pendet. Ego te magis quam
me amo, nec te puto latere meum ardorem laesi pectoris. Index tibi potuit esse
vultus meus saepe lacrimis madidus, et quae vidente te emisi suspiria. Fer
benigne, te precor, si me tibi aperio. Cepit me decus tuum vinctumque tenet eximia,
qua omnibus praestas, venustatis gratia. Quid esset amor, antehac nescivi. Tu me Cupidinis imperio
subiecisti. Pugnavi diu, fateor, violentum ut effugerem dominum, sed vicit
conatus meos splendor tuus. Vicerunt oculorum radii, quibus es sole potentior.
Captivus sum tuus, nec mei amplius compos sum. Tu mihi somni et cibi et potus
usum abstulisti. Te dies noctesque amo; te desidero, te voco, te exspecto; de
te cogito, te spero, de te me oblecto, tuus est animus, tecum sum totus. Tu me
sola servare potes solaque perdere. Elige horum alterum et, quid mentis habeas,
rescribe. Nec durior erga me verbis esto, quam fueras oculis, quibus me
colligasti. Non peto rem grandem. Ut alloquendi te copiam habeam, postulo. Hoc
tantum volunt hae litterae meae, ut, quae scribo, dicere possim coram te. Hoc
si das, vivo et felix vivo; sin negas, exstinguitur cor meum, quod te magis
quam me amat. Ego me tibi et tuae commendo fidei. Vale, anime mi et vitae
subsidium meae.»
Quae Euryali voces re vera melle sunt dulciores. Tanta est dulcedo verborum, quibus abhinc aliquot centenos annos amatores delicias suas alliciebant, quanta adhuc his diebus in taeniolis Boolywoodensibus adhiberi solet. Sed nunc deambulationem pergamus relinquentes Euryalum, qui una cum Lucretia in illa «historia de duobus amantibus» ab Aenea Silvio Piccolomini conscripta primas partes agit, relinquentes quoque in ponte sponsam sponsumque. Eosque valere iubemus et exoptamus, ut dii amori eorum cursum dent prosperum.
![]() |
| Amor sagittarius, saec. II p.Chr.n |
Ecce museum illum «Galleria degli Uffizi» vocitatum. Hic illum puerulum alatum deprehendimus arcum tendentem. Quam parvulus est ille puer, at tamen quam fervens animi calor quantaque mentis vis, quibus ille homines afficere solet. Neque enim pectus est, si modo carneum humanumque, quod non semel Cupidinis sentiat stimulos! Nunc ipsum quid struit, quid molitur, quem aggreditur sagittis suis?
![]() |
| Amor dormiens, saec. II p.Chr.n. |
Sed hoc quid est? Visum videmus an ita est? Alterum Amorem offendimus et obdormientem quidem. Mirabile spectatu: Ille deus ingens ac tam violentus, ut nos mortales die noctuque perturbet, fessus placidum carpit soporem! Et hae duae papaveris capsulae, quas Cupido maniculâ sinistrâ tangit, quid sibi volunt? Papaver quidem, ni fallimur, mortem redolet. Num Amor ille somno sepultus est aeterno? Numquid Cupido obiit? At dis immortalibus immortales agimus gratias: Vivit. Bucculentum enim puerulum audimus spirantem, immo vero ore aperto stertentem.
Abonnieren
Posts (Atom)



















