Montag, 14. September 2015

De Iura monte


Vacae Iurassae nebulis permulcentur


Iura mons Alpium frater est minor, qui Franciam inter et Helvetiam porrigitur. Genavâ ab urbe initium capit, pertinet usque ad regionem Basiliensem. Mense Septembri quid monte Iurâ placidius? Vacae herbas pascentes viatorem offendunt, et vacae quidem non paucae teneris permulcentur nebulis. Quam scaenam pacis mollitiaeque plenam quin photographemate caperem, facere non potui. Iura mons, confiteor, vacas suas bene curat.

Despectus de Iura monte usque ad Alpes

Nebulis autem depulsis Iurasso de iugo despectus usque ad Alpes nubibus involutas patefit. Alpes sunt quoddam Helvetiae signum, Alpes poetis carmina inspirant bucolica, at vero Iura mons homines tectum refugiumque petentes recipit cum alios tum asseclas Michaelis Bakunin anarchistae saeculo XIX, anno 2010° duos captivos, qui – quamquam accusati numquam ­– per octo annos in carcere «Guantanamo» vocitato fuerant. Iura mons, confiteor, non solum vacas suas bene curat.


Kommentare:

  1. bene scriptum Latine et pulchra photographemata! illi montes mihi coram videndi sunt!

    AntwortenLöschen
  2. Gratias tibi ago, Ignote optime, pro verbis tuis benignis! Nescio, ubi terrarum tu caelum spectes, sed deambulatio per Iurae iuga oculos et animi et corporis delectat.

    AntwortenLöschen