Samstag, 5. September 2015

De nympha Chloride sive de Alexandri Botticelli quadam pictura


«Dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas.» Hic versus Ovidianus ea, quae cogitatione depingimus, haud parum movet stimulatque. Corpus quidem humanum res secernit varias, scilicet animam, sudorem, excrementa. Sed mirabilem imaginem virginis ore suo vernas rosas exspirantis nemo nisi poeta aut pictor fingere valet.  

Chloris ex ore flores exspirans vernos
Fuit Alexander (Sandro) ille Botticelli, qui saeculo XV exeunte Ovidianam cogitationem Nymphae flores ex ore parientis in quandam scaenam picturae celeberrimae c.t. «Ver» (vulgo: Primavera) transtulit.

Flora, Chloris, Zephyrus

In hac picturae parte Zephyrum alatum eundemque iuvenem colore quodam caeruleo cognovimus, qui cupiditatibus ardens Nympham Chloridem veste tenui ac perlucente indutam stipitibus arborum vento reflexis insequitur et puellae fugienti vim afferre conatur. Ex ore nymphae a Zephyro correptae emanant cum alii flores tum rosae kyanique. Concubitu autem appetito Chloris in Floram mutata esse traditur. Quae dea veste floribus sparsâ induta ac ex sinu rosas dispergens mater florum repraesentatur.
Ovidii fastorum in libro quinto Chloris ipsa se a Zephyro primum stupratam esse, deinde iniuriâ aliquo modo condonatâ res ad bonum pervenisse exitum narrat:

     dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas:
«Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latino
     nominis est nostri littera Graeca sono.
Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis
     rem fortunatis ante fuisse viris.
quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae;
     sed generum matri repperit illa deum.
ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam;
     insequitur, fugio: fortior ille fuit.
et dederat fratri Boreas ius omne rapinae,
     ausus Erecthea praemia ferre domo.
vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,
     inque meo non est ulla querella toro.
vere fruor semper: semper nitidissimus annus,
     arbor habet frondes, pabula semper humus.
est mihi fecundus dotalibus hortus in agris;
     aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae:
hunc meus implevit generoso flore maritus,
     atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe."
saepe ego digestos volui numerare colores,
     nec potui: numero copia maior erat.»
(Fast. v. 194-214)

Praeter locum Ovidianum supra citatum sunt quoque quidam versus Lucretii, e quo fonte Alexander Botticelli hausisse videtur. Quos Lucretii versus, ne vero longius sim, olim quocumque tempore opportunitas se dabit, attingemus (cf. de rerum natura I 6-9; V 735-738).


Botticelli: Ver (museum Florentinum «Uffizi» vocitatum)  
Quod attinet ad ceteras picturae personas, nihil nisi haec paucula: Venus quâdam pallâ rubrâ induta medio in horto conspicitur. Super Venerem Amor volitat transfixurus sagitâ cor unius e Gratiis, quae tres sorores manibus implexis ac perlucida veste saltant. Iuxta Gratias terram pede pulsantes Mercurius caduceo nubes amovere videtur.


Hoc Alexandri Botticelli opus inter picturas toto in orbe terrarum celeberrimas adnumerandum est, licet aenigmata haud pauca proponat. Haec pictura omnis esse quaedam allegoria videtur, qua et Veneris potentia imperiumve et amoris gradus varii nobis ostenduntur necnon ver, quippe quod tempus sit amoris, laude maxima afficitur. Nam in pictura, quod memoratu dignum, omnino 500 diversae plantarum species –  inter quas 190 flores – numerantur.

Kommentare:

  1. Pulchram commentationem scribisti dignissimam lectu. Plures nos exspectamus utpote qui lectores linguae Latinae cupidi simus et beati te legentes.

    AntwortenLöschen
    Antworten
    1. Utinam mihi plus temporis ad Latine scribendum esset! Utinam mihi calamus tam elegans, tam urbanus esset, quo stilo utens tu ipsa Latine disserere soles. Saepenumero - confiteor - verba Latina me deficiunt...

      Löschen