Mittwoch, 19. Dezember 2018

Qui libri Caesari in deliciis fuerint

Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!

«[Caesar] in ore semper
Graecos versus de Phoenissis habebat»

Salvete pariter omnes. Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Totus gaudeo vos denuo huius confabulationis Latinae participes esse et aures benignas mihi daturos.

Versor hodie in bibliotheca gymnasii Salodurensis. Quae cum ita sint, haud abs re mihi esse videtur quaedam verba facere de libris evolvendis. Rogatur enim, quos libros C. Iulius Caesar evolverit. Quid censetis, sodales? Qui auctores in deliciis fuerunt illi imperatori, qui Galliam in potestatem Romanorum redegit? Ecce! Mecum attuli quosdam auctores. Legitne Caesar poetas comicos – nempe Plautum et Terentium? An Caesar hunc poetam sanctum evolvit – nempe Lucretium aequalem suum, qui gravissima de rerum natura conscripsit? Nescio! Relinquamus, ut aiunt, hanc rem in medio! Pro certo autem constat Caesarem scripta Graeca lectitavisse. 

Cicerone enim teste Caesarem quandam fabulam ab Euripide illo compositam minime contempsisse scimus. Namque Marcus Tullius memoriae tradidit Caesari in deliciis fuisse quosdam versus e tragoedia depromptos, quae quidem tragoedia Phoenissae inscribitur.Ecce! Vobis, sodales, locum exscripsi. Ait Marcus Tullius in tertio libro de officiis: 

«[Caesar] in ore semper Graecos versus de Phoenissis habebat, quos dicam, ut potero, incondite fortasse, sed tamen, ut res possit intellegi:

Nam si vĭŏlandum est iūs, regnandi gratiā
vĭŏlandum est; ălĭīs rebus pĭĕtatem cŏlas.»
(Cic. De off. III 82)

Ecce! Hic subscripsi versus ab Euripide ipso pactos, quos Marcus Tullius in sermonem Latinum convertit.

(Eur. Phoen. 524-525)

His versibus, sodales, Euripides animum mentemque accurate depingit eorum, qui appetitione principatus necnon cupiditate dominandi impelluntur quique adeo iura flocci non faciunt. Inter quos homines – velim me emendetis, sodales - numerandus est dominus ille populi Romani – nempe C. Iulius Caesar.

Hic locus, sodales, haud una de causa memoratu dignus est. Hi enim versus nobis documentum dant Ciceronis interpretis et poetae. Marcus Tullius fuit orator, philosophus idemque interpres. Scripta Graeca, ut probe scitur, in linguam Latinam convertens Marcus Tullius Romanis philosophiam patefecit Graecorum. Hoc autem loco, ut patet, Marcus Tullius personam poetae induit. 

Euripides iambis utitur, quos quidem iambos convertit Cicero poeta in iambos Latinos concinne compositos, licet contendat se versus Euripidis forsan incondite dixisse. Adverbium, quod est incondite procul dubio adhibetur a Cicerone εἰρωνικῶς– scilicet ironice, ni animus me fallit. 

Bene, sodales! Haec hactenus de hoc loco! Antequam huic confabulationi finem imponam, quaedam adicere velim. Appetit gradu citato, ut aiunt, festum nativitatis Christi, qua opportunitate homines munuscula sibi vicissim dare solent. Quae cum ita sint, haud abs re mihi esse videtur vobis quosdam libros commendare eosdemque Latinissimos.

Si nesciatis, sodales, quid familiaribus vestris sub arbore natalicia ponere deceat, hoc opus Ciceronis vobis commendare ausim - nempe tres illos libros, quos Marcus Tullius de officiis exaravit quibusque ex libris versus deprompsi illos, quorum modo sermo fuit. Est opus gravissimum, sapientiae plenum, est opus numquam de manibus deponendum, ut aiunt. 



Agit Marcus Tullius hoc in opere cum de aliis tum maxime de eo, quod honestum appellatur. Dividitur a Cicerone honestum vel honestas omnis in quattuor partes, quarum una cognitionis veri est, altera communitatis vel societatis hominum, tertia magnanimitatisquarta moderationis. Aliis verbis: Agens de honestate Cicero tractat cardinales quae dicuntur virtutes, scilicet sapientiam, iustitiam, fortitudinem necnon temperantiam. Magna ergo spectat, ut patet, Marcus Tullius hisce in libris. Hoc opus gravissimum alit procul dubio animum mentemque.

Sin autem leviora amicis legenda donare vultis, vobis commendare ausim hunc libellum lepidissimum, quod mihi aestate modo praeterita Gulielmus Atticus Fortunatus, amicus Hispanus idemque vir summi ingenii, dono dedit.




Si quid igitur de Helvetiis resciscere vultis, de eorum moribus, institutis, consuetudinibus, ut puta de caseo foraminibus praedito necnon de alio genere casei, quem quidem caseum fervefactum Helvetii commedere solent – si forte talia vestra intersunt, hunc libellum, qui Asterix apud Helvetios inscribitur, emere ne dubitaveritis! Mihi persuasum est - immo vero mihi persuasissimum est Asterigem et Obelicem vobismet ipsis necnon familiaribus vestris nonnihil voluptatis allaturum esse. 

Bene sodales! Haec habui, quae dicerem. Quid igitur superest, nisi ut vobis omnibus in proximos dies festos optima quaeque precar? Feliciter vobis procedat hic annus ad finem vergens! Bene valete!

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen