Sonntag, 28. Oktober 2018

De quodam viro bene capillato

Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!


Salvete pariter omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Gaudeo vos huius confabulationis Latinae participes esse. Hodie de quadam effigie acturus sum. 

Eccesodales, rogo animos ad hanc effigiem applicetis! Quid videmus? Videmus virum, videmus virum, cuius caput multis capillis ornatum est. Nonne?! Videmus virum bene capillatum, ut aiunt. Nunc forsan aliquis vestrum dicat: Beate, quis est? Libenter respondeo:  Est Johannes Jacobus Scheuchzerus, concivis meus Turicensis. 

Sodales, ingenue confiteor: Ego quidem, quippe qui sim calvus, non possum facere, quin admirer tantum ornatum capillorum – capillorum scilicet crisporum. Rogo autem, sodales, inspicitatis diligentius Scheuchzeri comptum! Johannes Jacobus noster gerit capillos facticios qui dicuntur, Johannes Jacobus noster gerit capillos arte vel manu factos. At contra calvitium meum est sane naturale! Calvitium meum naturā factum est. Hoc pro certo constat.

Bene! Pergamus! Quid aliud possumus videre in hac tabula picta? Quid Johannes Jacobus manu dextrātenet? Tenet herbam quandam Alpinam. Et hic cernuntur montes, cernuntur scopuli praerupti, saxa editissima. Et hic possumus admirari cataractam montanam. Et hic torrens Alpinus de montibus se praecipitat. Et quid est hoc? Est concha vel potius ostrea. Est testa animalis maritimi in lapidem commutata. 

Et hic e longinquo cernuntur rupicaprae vel ibices. – Ad summam, sodales, ne de singulis agam: Scheuchzeri effigie spectandā iam multa de viro discere possumus! Scheuchzero cordi fuerunt montes, Scheucherzo cordi fuerunt Alpes, plantae, herbae, fossilia, mineralia, animalia: Scheuchzerus fuit naturae consultus, fuit naturalis qui dicitur philosophus, qui naturae miranda descripsit. Fuit vir doctissimus, qui Historiae Naturali Helveticae operam dedit maximam. – Bene. 

Qua aetate floruit Johannes Jacobus noster? Ut iterum reveniamus ad comptum: Qua aetate viri tales capillos facticios gerebant? E comptu, id est: e capillorum cultu et ornatu facile colligere possumus aetatem, qua Scheuchzerus floruit. Floruit Johannes Jacobus barrocā quae dicitur aetate – scilicet aerate barocā exeunte. Tunc temporis viri tales capillos arte factos gerebat. 

Bene, sodales. Haec hactenus. Iam est tempus finis faciendi, licet permulta restent dicenda de Johanne Jacobo Scheuchzero. Mihi abeundum est. Bene valete!

20 Kommentare:


  1. sidify-apple-music-converter-crack is a well-designed audio converter for iTunes music for Mac users. It can remove DRM from Apple Music songs and make it possible to save them in MP3, AAC, or WAV format to your local computer or music players.
    freeprokeys

    AntwortenLöschen
  2. pixologic-zbrush-crack
     can be a standard digital marketing program that acquired the 3D market. It has work-flows and many functions.
    new crack

    AntwortenLöschen
  3. Corel Videostudio Ultimate Pro Crack Such a nice and helpful piece of information. I’m so happy that you shared this helpful information with us. Please keep us up to date like this. Thanks for sharing. Visit My site

    AntwortenLöschen
  4. Here's the softwares that you can use free. You guys just visit our site and get all the latest and older softwares Smadav Pro Crack Kindly click on here and visit our website and read more.
    Smadav Pro Crack
    Zoiper Crack Apk Free Download
    CloudMounter Crack
    Apple Keynote Crack
    Firefox Crack Free

    AntwortenLöschen
  5. Excellent post. I was checking constantly this blog and I’m impressed! Very useful information particularly the ultimate phase.I handle such info a lot. I used to be looking for this particular information for a very long time. Thanks and best of luck.…Lansweeper Crack

    AntwortenLöschen