Freitag, 12. Oktober 2018

De nucibus castaneis deque Paulo Diacono illo

Huius confabulationis pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur.  NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!


Ecce: Nuces castaneae in iusculo dulci conservatae

Salvete pariter omnes! Cari exspectataeque huc venistis! Mihi nomen est Beatus Helvetius Salodurensis. Gaudeo, sodales, vos huius confabulationis autumnalis participes esse. 

Spectate, sodales! Rŏgo applicetis animos vel potius oculos vestros ad colores arborum Salodurensium. Ut patet, hisce diebus folia arborum sunt tamquam flammae linguis micantes. Hisce diebus hic Saloduri omnia autumnant vel potius auctumnant, ut aiunt. Adest reapse autumnus, quo anni tempore fructūs colliguntur maturi.

Ecce! Hodie mane nonnullos fructūs collegi. Eccas inspiciatis hasce castaneas nuces Salodurenses. Valde doleo, sodales, quod hae nuces castaneae edibiles non sunt. Quam ob rem aliud quid attuli. Hoc vasculo vitreo nuces castaneae continentur, quae quidem nuces comēdi possunt quaeque adeo maximā cum delectatione comēdi possunt.

Ecce, legite quod scriptum est in pittacio! – Hoc est pittacium. – Hic Italice scriptum est: Castagne allo Sciroppo. Agitur ergo de castaneis nucibus in iusculo dulci conservatis. Et, ecce, in calce pittacii  – litterulis exiguis exaratum est nomen Montellae. Ibi – nempe Montellae – hoc vasculum mihi comparavi. Montella est oppidulum in Campānia situm haud procul a Neapoli. Laudatur Montella propter nuces casteneas optimae notae. Nuces castaneae Montellenses iure meritoque summis laudibus afficiuntur. 

Mihi quidem hoc vasculum contemplanti subeunt quaedam recordationes sane iucundae. Hoc vasculum redolet illam Scholam Latinam Montellensem, cuius summa humanitas me hac aestate per decem dies detinuit. Illa schola est reapse decus Latinitatis. 

Redolet hoc vasculum vitreum Paulum Diaconum illum et historiam Langobardorum. Nam propeMontellam – summo in quodam monte et mediis in arboribus castaneis – surgit arx Langobardorum. Illic – nempe illa in arce – legimus Roberto Carfagni optimo duce quoddam excerptulum ex Historia Langobardorum depromptum, quam quidem historiam Paulus Diaconus composuit et exaravit. Paulus ille fuit Langobardus, auctor, monachus, qui in illa schola Palatina Caroli Magni docuit. 

Ecce! Hac in pagella exscripsi primam sententiam historiae Langobardorum. Ait Paulus Diaconus: 

«Septemtrionalis plaga quanto magis ab aestu solis remota est et nivali frigore gelida, tanto salubrior corporibus hominum et propagandis est gentibus coaptata.»

His dictis agit Paulus ille de Germania, de «Germania populosa». 
Coniungit – haec res mihi placet – Paulus Diaconus vocem, quae est Germania, cum verbo temporali germinandi: Germania germinat populos multos. Est lusus verborum, quod mihi  quidem placet.

Sodales, quod autem Paulus noster de nivali frigore scripsit, ego quidem, quippe qui plagam gelidam Helveticam incolam, numquam expertus sum. Frigus enim nivale corpori meo beneficio non est. Sed hac de re sua cuique sit sententia, ut aiunt!


Bene. Haec hactenus, licet restent multa dicenda de castaneis nobilibus et minus nobilibus necnon de Paulo Diacono! Tantum est. Bene valete!

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen