Alcorani editio princeps Basiliensis |
Non piget hac in symbola
virum in memoriam revocare, cuius nomen ὀπώραν sive
autumnum servat. Johannes Oporinus – vulgo Herbst – (a. 1507° natus obiit
mortem a.1568°) fuit typographus Basiliensis. Quo de viro afferam nihil nisi
quae in exiguas pagellas contraxerunt auctores articulorum et in vicipaedia et
in lexico Historico Helvetico divulgatorum ac quae in Alcorani editione principe legi.
Studiis litterarum Basileae
Argentoratique cultis Oporinus linguam et Latinam et Graecam callens in
Johannis Frobenii officina typografica munere correctoris functus est eodemque
tempore Ciceronis linguam in schola Latina Basiliensi docuit. Artes quoque
medicas Oporinus attigit primum illius Paracelsi amanuensis munus explens, tum
insuper in patriae suae universitate studia artium medicarum complens. Etiam per
aliquot annos linguam Graecam in universitate Basiliensi docuit. Summatim:
Oporinus fuit homo humanissimus non parvo ingenio.
Anno 1542° Oporinus propriae
officinae typograficae se dedicavit. Inter libros ab illo impressos opera
saltem duo notanda, immo laudanda sunt: Primum Andreae Vesalii opus maximum „De
corporis humani fabrica septem libri“ magno sumptuum et laborum impendio anno 1543°
editum, tum eodem anno Alcorani Latina editio princeps – scilicet omnino primus
totius orbis terrarum Alcoran a typographo impressus et divulgatus. Quod opus imprimi
magistratus Basilienses prohibebant. Intercessione autem a Martino Luthero
Philippoque Melanchthone factâ patuit via ad Machumetis vocem imprimendam. Basiliensis Alcorani editor fuit Theodorus Bibliander theologus, qui translationem
Latinam mediaevalem a Roberto Retenensi Anglo et Hermanno Dalmata Toleti in
urbe Hispanica confectam retractavit ac typis mandavit.
Codicem Saracenorum
divinas leges amplectentem quasi reformationis aetate gentibus Europaeis
religionis causa tumultuantibus et Turcis imminentibus prodiisse Basileae in
urbe memoratu dignum est.
Alcorani editioni
principi adiunctae sunt refutationes. Melanchthon in praemonitione ad
Christianum lectorem conversâ Alcorani doctrinam superstitionem tam furiosam
quam insanam iudicat. „Ut abominamur“ inquit, „Aegyptias superstitiones,
Corybantum tympana, aut baccharum ululatus: sic Mahometi deliria abominanda
sunt, quia pariter sunt extra prophetarum et apostolorum verbum ac doctrinam.“ Videmus ergo Christianis lectoribus una cum
Machumetis voce non pauca alexipharmaca supeditata esse, quae venenum
haereticum repellerent.
Operae quoque pretium
est legere, quomodo Theodorus Bibliander Alcorani editor publicationem suam
defenderit. „Primo ostendam“ inquit „etsi Machumetanae doctrinae codex, quem
Arabes vocant Alcoran, eiusque sectatorum libri plurima contineant falsa,
impia, blasphema, non tamen propterea non legendos esse, neque publicationem
eorum librorum labefactare Ecclesiam. Deinde indicabo, cognitionem doctrinae et
rerum gestarum factionis Machumeticae, multiplicem utilitatem afferre
Christianis hominibus, praesertim nostra tempestate. Nam si nihil esset
legendum, nisi ab omni mendacio et corruptela impietatis remotum, et divinae
scripturae per omnia quadrans, pessime facerent homines Christiani, qui
gentilium philosophorum et poetarum libros toties transscribunt, et in privatis
atque publicis ecclesiarum bibliothecis reponunt, eosque studiose legunt, et
pueris in scholis interpretantur: qui certe non minorem continent docentque
impietatem, si quis illis magistris uti velit, quam Alcoran Machumeticus. Nam
vel Deum prorsus negant, quem natura ipsa cunctis hominibus esse demonstrat,
vel in ea re haesitant, vel plures deos adeoque innumeros fabricantur. Et
quibus numen atque divinitatem affingunt, eisdem attribuunt non dico probis
hominibus indigna, sed in nullo vilisimo humuncione ferenda in civitate bene
instituta. Ut interim taceam, quod plerique corporum resurrectionem animaeque
immortalitatem, et praemia, et supplicia malorum aeterna post hanc vitam negant et irrident.
Quae persuasio ubi mentem hominis occupavit, tam longe ab omni officio et
humanitate abducit, ut nulla fera, nulla venenatissima bestia saevior et
nocentior existat, quam homo homini. Quae omnia quantumvis impius Machumet
oppugnat.“ Cetera quoque, quae Theodorus
Bibliander in sua apologia pro Alcorani editione exaravit, legitur non sine
magno fructu.
Quid deinde? Ex his
rebus quid colligamus? Alcorani editio, quae ex Oporini typographica officina
prodiit, dat documentum cuiusdam controversiae fructuosae ac insuper pacificae
inter sectatores religionum, quae „monotheon“ vocitantur. Una cum Theodoro
Bibliandro concludere velim, qui sententiam priscam minime neglegendam affert: „Omnia legite, quae bona sunt, tenete!“
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen