Heidi (Anouk Steffen) ) et avus (Bruno Ganz) |
«Alpes ubinam sunt? Eas videre nequeo», interrogat
Heidi, puellula illa, cum Francofurtum advenerit in urbem metropolitanam a
pascuis montanis ac capris Alpinis longissime distantem. Quis intellegere
velit, quid sit morbus Helveticus qui dicitur, adeat his diebus theatrum cinematicum,
ubi pellicula «Heidi» inscripta praebetur.
Heidi, puella illa candida, celeberrimum exemplum hominis est, qui procul a
patria ablatus patriae desiderio ita afficitur, ut in aegritudinem incidat
gravem. «La maladie Suisse» vel ille morbus Helveticus originem trahit a
militibus mercennariis Helveticis, qui peregre stipendia merentes patriae
desiderio afflicti se macerabant. In Francogallia vel usque ad saeculum XVIII quaedam cantica pastoralia Helvetica vetita erant, quippe quae patriam in memoriam
ac animos mercennariorum Helveticorum adeo revocarent, ut cordibus discissis,
pectoribus desiderio dilaniatis miseri illi iuvenes facere non possent, quin
exercitum desererent. Signa autem deserentes si deprehensi sunt, affecti sunt
poena capitis.
Sed redeamus ad pelliculam eam, cuius argumentum positum
est in libro puerili scriptricis Iohannae Spyri: Cum Heidi in Helvetiam reversa
avum suum – optime a Bruno illo Ganz actum – amplectatur, ea quidem scaena
spectatoribus lacrimas movet. Permultae autem reliquarum scaenarum redolent tum magnificentiam montanam immoderatam tum quandam Arcadiam Alpinam, quae
numquam exstabat.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen