Nix Salodurensis |
Ninxit heri Saloduri in oppidulo. Repuerascere unusquisque
visus est. Tanta enim vis animos mutandi inest floccis nivis parvulis. Similia
legimus apud quendam auctorem saeculi XV: «Venit hiems exclusisque Notis solum
Boream admittebat. Cadunt ex caelo nives, solvitur in ludum civitas: iactant
matronae in vicos, iuvenes in fenestram nivem.»* Qua in scaena hiemali non
agitur de floccis Salodurensibus, sed de niveis pilis Senensibus. Neque vero nix
res est stabilis. Hodierno enim die pluit urceatim, ut incantamentum tollatur
candidum.
*Depromptus est locus supra allatus ex Aeneae Silvii
Picolomini narratiuncula, quae «De duobus amantibus historia»
inscribitur.
Nescio an carmina concinas, sed tu, Beate, iam quidem poeta es.
AntwortenLöschen