Manus cuiusdam hortulani seditiosi globulo seminali instructa |
Hi dies auras vernas redolentes ad seminales quae
dicuntur bombas dissipandas sunt maxime ideonei. Agedum! Accingamur! Magis florentes
reddendi sunt viculi, oppida, metropoleis!
Neque ipse globulos seminibus refertos fabriceris
necesse est, namque in omnium
gentium rete talia tela pacifica sunt parabilia et quidem, quod minime
iniucundum est, parvi pretii. Sunt tam varia genera, ut cuiusque studio elegantiaeque
facile satisfaciant. Aliae enim bombae continent semina cyanorum, aliae malvarum,
aliae calendularum et ita porro.
Tela pacifica Anglice «seedbombs» vocitata |
Pro dii immortales! Nulla terrae particula est nimis exigua, quae in hortulum commutari non possit et quosdam progignat flosculos. Inveniuntur vel metropolitanis in urbibus quidam loculi publici, qui bituminibus concretisque vacent. Iam peragrat his diebus urbes Priapus, hortulanus ille versutus ac dolosi ingenii, deponens in quadriviis et angiportis, in areis et plateis, iuxta semaphora et locos stativos, prope stratas autocinetas et aeroportûs illos globulos genitales – scilicet clam furtimque.
Via strata Helvetica florens (hoc photographema est captum ab A. Balzarini/Keystone) |
Quae enim horticultura seditiosa – Hispanico-Anglice «Guerrilla Gardening» – dicitur, eam exercere – qua libet, ut libet – Priapus divus minime horret. Cuius quidem dei ars est nec spernenda nec parvi putanda, ut Valahfridus ille Strabo* in exordio carminis «De cultura hortorum» inscripti iure meritoque nos docet:
«Plurima tranquillae cum sint insignia
vitae,
non minimum est, si quis Paestanae** deditus arti
noverit obscaeni curas
tractare Priapi.»
Quisnam ergo nos, quippe qui nos addicamus Priapi arti, prohibuerit in publicis urbium nostrarum locis flores holeraque colere necnon manûs stercoribus inquinare nostras? Unusquisque e terra germinans flosculus est veluti nova in firmamento stella.
Quisnam ergo nos, quippe qui nos addicamus Priapi arti, prohibuerit in publicis urbium nostrarum locis flores holeraque colere necnon manûs stercoribus inquinare nostras? Unusquisque e terra germinans flosculus est veluti nova in firmamento stella.
-------------------------------------------------------- Adnotationes:
**Ars Paestana: Temporibus quidem antiquis Paestum oppidum ob
rosas maxima cum diligentia cultas erat celeberrimum. Cf. Verg. Georg. 4, 119! Paestum autem hodiernum utrum adhuc excellat rosariis necne, nescio.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen