Hoc in seminariolo
crescunt varia solani lycopersici genera. Quae plantulae tenellae sunt natae dies
tantummodo decem. Priapo adnuente ac propitio nonnihil fructuum aestate veniente erit nostro periucundum palato. E colore ac fructuum forma a viris doctis
botanicis saeculo XVI planta nostra fuit cognominata: videlicet malum aureum
vel «pomo-d’oro», ut dicunt Itali, vel pomum amoris fructo rubro.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen