Donnerstag, 4. Mai 2017

De servitio infensiore


Quidni de litteris Latinis Latine proferam paucula? Periculum faciamus! Taciti annalium primo libro his diebus non semel evoluto quandam adnotatiunculam exponere haud pigebit. «At Romae ruere in servitium consules, patres, eques.» Quae sententia ex Annalium initio decerpta (I 6) non omnia, sed permulta eorum, quae Tacitus primo libro tractat, complectitur, ni fallor. Est sententia maximi momenti, qua quidem Tacitus rationem atque inclinationem illius depingit aetatis, cum Augustus excessit et Tiberius principatum obtinuit. Ad servitii argumentum Tacitus primo Annalium libro finem imponens revenit, immo vero ut ultimas voces primi rerum gestarum libri scriptor adhibet locutionem quae est «infensius servitium». Aliis verbis: Id, quod Romani libertatem vocavere, tunc temporis nihil erat nisi libertatis imago et inanis quidem. Haec hactenus, licet restent multa dicenda.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen