Cum
nunc temporis non habeam, quod scribam, neque quicquam aptius mi in mentem
veniat, tamen quaedam cupiditas Latine scribendi me urget. Quid ergo?
Exscribere mihi permitto ea, quae Thomas Vallaurius* de Cornelio Tacito
exaravit. Vallaurius enim de Tacito sic:
«Omnium historicorum, qui post
Augustum floruerunt, longe princeps habetur C. Cornelius Tacitus, eques
Romanus, quem alii extremis Tiberii Claudii temporibus, alii vero initio
imperii Neroniani ortum ferunt. Postquam in castrensi et forensi opera
adolescentiam consumsisset, ad magistratus capessendos se contulit. Ipse autem
testatur, dignitatem suam a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano
longius fuisse provectam, ut tandem Traiano imperante consulatum obtineret. Quo
anno decesserit, non liquet; communis tamen doctorum opinio fert eum usque ad
Hadrianum vixisse.
Thucydidem potissimum ex Graecis,
Sallustium ex Latinis sibi Tacitus imitandum proposuit. Praecipua vero eius
opera sunt Historiae et Annales. Historiarum libros V primo exaravit ab excessu
Neronis ad obitum Domitiani; ex quibus quatuor libri priores tantummodo exstant
et dimidia pars quinti. Postea annalium libros XVIII, qui temporis spatium
complectuntur, quod inter Augusti et Neronis mortem intercessit. At
desiderantur ex his libri septem; quintus videlicet, septimus, octavus, nonus, decimus
et duo postremi. Praeterea scripsit libellum de situ, moribus et populis
Germaniae et vitam Cn. Iulii Agricolae.
In hisce operibus Tacitus
effigiem animi sui graphice expressit. Quum videlicet acerrimo ingenio valeret
ac vehementissimo odio fertur in tyrannos, qui ea tempestate imperium Romanum
labefactabant, vividis adeo coloribus saevas imperantium artes depinxit, atque
in vitia aetatis suae aspere invectus est. Hinc acerbitas illa, quae in Tacito
dominantur; hinc altitudo sententiarum, hinc crebrae reprehensiones et
querimoniae, quibus bilem suam quodammodo effundit, quaeque tragicum pene
dixerim colorem illius operibus inducunt; hinc demum genus illud dicendi
nervosum, pressum, argutum, sententiosum, quo fortis magnique animi lectores
potissimum tenentur.
Tacitum, utpote gravissimum
scriptorem et civilis prudentiae praeclarum in primis, merito laudant viri
elegantiores. Nemo enim altius imperii arcana et Principum consilia perspexit;
nemo aptius, quum de eventu diceret, caussas omnes explicuit vel casus, vel
sapientiae, vel temeritatis. Hoc unum in historico nostro reprehendunt, quod
eius dictio aureae aetatis castitatem non plane referat, et plus quam
Sallustiana brevitas, cui potissimum indulget, obscuritate interdum laboret.»
Thomae Vallaurii scripta de
litterarum Latinarum nuperrime in manûs inciderunt meas. Nesciebam opus tam
utile quam lectu iucundum exstare. Quam ob rem interrogo hoc: Suntne alia opera
Latine exarata, quae - sicut fecit Vallaurius - litteras complectuntur Latinas?
*Thomae Vallaurii historia critica litterarum Latinarum historia
critica litterarum Latinarum. Editio quarta. Augustae Taurinorum, ex officina
regia, an. MDCCCLX, p. 438° usque 440°.
Sane sunt! Ecce nonnullae 'Historiae Litterarum Latinarum' hac in optima pagina: http://www.litteraelatinae.eu/?p=141
AntwortenLöschenIn quantum thesaurum me induxisti, Alexandra! Gratias ingentes! Valeas, vigeas, floreas cum tuis!
LöschenDieser Kommentar wurde vom Autor entfernt.
AntwortenLöschen