Mittwoch, 19. Juli 2017

Soliloquium tertium: De Aulularia Plautina

Hoc in soliloquio Beatus de Aulularia confabulatur. Agat de Euclione, qui in comoedia Plautina est persona primarum partium, agat de comoediae titulo necnon de locutione quae est «genium defraudare». Praeterea attingitur quaestio, utrum Euclio fuerit homo capitalista necne. VISNE AUDIRE SOLILOQUIUM? NOLI DUBITARE PREMERE HIC!


Personae: Beatus, Alter ego.

Beatus: Salve, Beate! Valesne? Valuistine?

Alter ego: Valeo et valui rectius. Quid tu?

Beatus: Nihil est, quod conquerar. Sed dic mihi, qua de re hodie agamus?

Alter ego: Nonne proximo soliloquio quaedam de Aulularia Plautina te prolaturum mihi dixisti?

Beatus: Hoc argumentum et mihi quidem perplacet.

Alter ego: Incipiamus ergo a titulo comodiae, quae inscribitur «Aulularia». Dic mihi sis, quid sibi velit titulus ille!

Beatus: Audi, iam tibi explicabo. Verbum quod est aula, apud Plautum idem valet ac olla. Eâdem enim ratione Romani dicebant «plaustrum» pro verbo, quod est «plostrum», eâdemque ratione Romani  dicere solebant «caudex» pro verbo, quod est «côdex». Non enim semel syllaba diphthonga au immutari amat in vocalem o longam.
Sed reveniamus ad ollam sive aulam nostram. Aula est vas ad coquendum. Aulam autem parvulam Latini appellabant aululam, quae vox est nomen diminutum. Ex aulula, ni fallor, derivatus est titulus comoediae nostrae. Namque in fabula nostra  agitur de quadam aulula – nempe de aulula auri plena, agitur de aulula, in qua thesaurus continetur.

Alter ego: Nunc titulo explanato dic mihi quaeso, Beate, quod sit comoediae argumentum!

Beatus: De argumento quid dicam? Totum fabulae argumentum nunc quidem explicare excedit vires meas. Est enim fabula intricata, sed paucula proferre possum de illa persona, quae in comoedia primas partes agit. Fabulam nostram Athenis doceri poeta fingit. Ibi homo nomine Euclio vitam degit. Cui viro est aulula illa auri plena. Quem thesaurum Euclio in aedibus suis abstrudit. Pluries in diem invisit thesaurum, aurum spectans oculos suos pascit. Dixeris Euclionem aurum deamare, dixeris Euclionem amore auri deperire. Aulula auri plena est tamquam res magica, quae Euclionis animum attrahit, devincit, occupat. At vero Euclio ille licet divitissimus sit, vitam hominis pauperis agit. Simulat Euclio se in egestate versari, simulat inopiâ omnium rerum se laborare, se vitam ínopem sustentare. Euclio igitur est homo pecuniosus, sed non est capitalista, ut mihi quidem videtur. Capitalista enim pro virili parte copiam auri augeri vult. Inhiat enim homo capitalista divitias suas augendas. At contra Euclionis thesaurus est sine fructu, est thesaurus inutilis. Qua de re procul dubio restant multa dicenda, sed in hac confabulatione res non tractamus nisi perfunctorie.  
Pergamus ergo! Euclio noster depingitur avarus, qui anxietatibus curisque perpetuis torquetur. Semper metuit, ne aulula sua pretiosa subripiatur. Plautus, ut iam dixi, Euclionem exhibet avarum, id est hominem sordidissimum. Est Euclio homo, qui genium suum defraudat. Qua enim locutione Plautus Euclionis naturam describit.

Alter ego: Mihi ignoscas te interrumpenti, mi Beate. Locutio, quae est «genium suum defraudare», quid sibi vult?

Beatus: Genius, ut forsan tibi notum est, est deus, in cuius tutela quisque natus est. Genius inde ab ortu usque ad ultimum vitae diem nos comitatur. Genius est tutor noster. A Latinis genius quoque usurpatur pro vi iucunde vivendi, pro vitae ipsius voluptate et iucunditate. Ergo Euclio noster si genium suum defraudat, sibi ipsi appetitum vitae negat, negat sibi ipsi omnia, quae ad bene vivendum pertinent, negat sibi ipsi cibos sapidos, negat sibi ipsi potûs iucundos. Ad summam: Negat sibi ipsi fructum auri sui. Mente fingas, mi Beate, terrae nostrae faciem, qualis esset, si omnes capitalistae totius orbis terrarum – perinde atque Euclio noster – nummulos aureos suos defoderent!

Alter ego: Quod quidem dicis, Beate, profecto non mihi displicet. Sed perge porro cogitata proloqui!

Beatus: Utique optime Plautus Euclionis mores expressit et non sine vi comica, ut puto. Sine quaeso reveniam iterum ad titulum comoediae nostrae! Cum enim in Aulularia Plautina re vera omnia in Euclione vertantur, haud abs re fuisset fabulae nostrae aliud nomen dare. Quadravisset quoque titulus alius – scilicet Avarus. Quem quidem indicem nonnullis saeculis post poeta quidam Gallus idemque Plauti aemulator – scilicet Molierius – suae fabulae indidit. – Nunc autem, ut mihi videtur, iam satis superque de rebus Plautinis confabulati sumus. Finem confabulationi nostrae imponamus! Tantum est. Vale, mi Beate!

Alter ego: Vale et tu, Beate care, et cura, ut genio tuo indulgeas!



Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen