Dienstag, 29. August 2017

De quodam CAELO



Hoc in soliloquio Beatus secum de quodam CAELO confabulatur.  Visne audire soliloquium? Noli dubitare premere HIC!


Personae: Beatus, Alter ego.

Beatus: Salvus sis, Beate! Ut vales?

Alter ego: Bene me habeo. Et tu? Quid novi apud te?

Beatus: Profecto multum novi habeo, quod tibi referam. Agitur re vera de rebus scitu dignis. Convenerunt enim nuperrime Matritum in caput Hispanorum homines centum sexaginta ad conventum illum, cuius index est CAELUM. Itero: Centum sexaginta homines ad Latinitatem vivam quae dicitur colendam congregati sunt. Cuius conventus particeps esse et mihi licuit. Fuit congressus, qui omnes meas exspectationes excessit.

Alter ego: Ergo, nisi te piget, eloquere, mi Beate, quid Matriti evenerit.

Beatus: Pergratanter tibi morem geram. Ante omnia in capite Hispanorum animadverti nos Helvetios rusticos, agrestes necnon rudes sane esse. Vera dico. Licet nos Helvetii in caseis fabricandis periti simus, licet nos Helvetii in socolatis conficiendis maximum gradum sapientiae consecuti simus, licet nos Helvetii horologia fabricanda haud parum calleamus, at vero ad Latinitatem Vivam quod attinet, nos Alpicolae non immerito barbari nuncupamur. Hoc ingenue mihi fatendum est.

Alter ego: Oh Beate, nihil novi refers. Obiter vaccas scite mulgere et res lactarias maxima cum diligentia colere iam multum esse mihi videtur. Noli quaeso oblivisci, mi Beate, lac maximae parti Helvetiorum potum esse familiarissimum. Sed pergas, nisi te piget, narrare de rebus Matritensibus!

Beatus: Perlibenter tibi obsequor! Matriti ergo didici res maximi momenti, didici enim de rebus Latinis Latine doceri posse, immo vero didici de rebus Latinis Latine doceri necesse esse.

Alter ego: Bene narras, care Beate!

Beatus: Quod spectat ad methodos et rationes linguae Latinae docendae non paucos stimulos et eos utilissimos quidem ex Hispania in Helvetiam mecum reportavi. Namque in CAELO docentes non solum quaedam argumenta tractaverunt, sed iterum iterumque de viis deque methodis linguae Latinae docendae disseruerunt. Qua ex re mihi quidem maximi fructus effloruerunt.
Tibi exemplum afferam: In CAELO adhibita est directa quae dicitur methodus. Quid hoc sibi velit, forsan nunc requiris. Tibi explico: In cursu illo vocabula semper cum rebus coniuncta fuerunt. Matriti et permultas novas res et permulta nova vocabula didici. Cum nos Helvetii frigoribus assueti simus perpetuis, vox quae est «calor» mihi omnino ignota erat. Quo pacto ergo Matriti effecerunt magistri mei, ut hoc vocabulum numquam e memoria excideret mea? Audi quaeso! Magistri mei noctu in deversorio cubiculum meum tantopere calefecerunt, ut totus aestuaverim, ut totus sudore perfusus in lectulo iacuerim. Quemadmodum reapse brevissimo tempore notionem vocabuli, quod est calor, didici, ne dicam: inculcavi notionem caloris animo necnon et corpori.

Alter ego: Oh quam miram rem! Quam methodum linguae Latinae docendae efficacem!  Sed dic, Beate, nisi te piget, qui fuerint magistri illi praecipui, qui Matriti tibi tantas scholas tradiderunt?

Beatus: Docuit me Georgius ille Tárrega, Hispanus Valentinus, vindex salsissimus Latinitatis Vivae. Georgius cum de aliis rebus tum de rebus Sallustianis me sapientiorem reddidit. Ad Georgium quadrat sententia illa Sallustiana quae est: «plurimum facere et minimum ipse de se loqui.»

Docuit me Robertus ille Carfagni, Italus Montellensis, vir tam doctissimus quam modestus. Robertus tibi, Beate care, iam notus est, quippe qui nobis per rete scholas tradere soleat. Matriti Robertus peritissime egit de rebus gravibus, egit enim Robertus de Lucretio deque morte, quam ad homines nihil attinere Lucretius contendit.

Docuit me Iustus ille Slocan Bailey, Americanus Michiganus et Latinitatis gloria. Bellissime enodavit, enucleavit, enarravit Iustus quandam fabulam Ovidinanam, in qua taurus quidam candidus per umbrosas valles Idae montis deambulavit. Sed satis superque de Matriti docentibus! Longius vero sane est omnes res singillatim percurrere. Ut omnia paucis absolvam: Nimis cito reapse transiit tempus in CAELO Matritensi. Nihil nisi hocce adicere velim: Inter pocula et dum prandium sumimus et cenamus, inter participantes volabant verba Latina et ea quidem alacria. Quam ob rem minime mirum est, quod Matriti amicitias iucundissimas conserere mihi contigit. Tandem aliquando mihi licuit coram convenire Alexandrum Veronensem, cuius fama iam dudum Alpes transvolat. Volup mihi fuit sermocinari cum Gulielmo, qui vitam degit in insulis fortunatis, cum Henrico Mediolanensi, cum Ansgario Legionensi, cum Avito, cum Laurentio Fraga, cum Panthera Mexicano, cum David, Ludovico, Carolo, Iosepho, sodalibus Valentinis Collegii Latinitatis permultisque aliis hominibus. Multi homines convenerunt Matritum, multum affinitatis animorum mihi dono datum est. – – Sed nunc veniam a te peto, Beate, quod huic diverbio finem imponam oportet. Avocat me a colloquio nostro quoddam pensum domesticum in crastinum diem faciendum. Vocabulum enim Latinum quod est temetum memoriae mandare mihi necesse est – scilicet adhibenda illa methodo directa. Vale!

Ecce nexum ad CAELUM ducens!


4 Kommentare:

  1. Pulcherrime et luculentissime omnia enarrasti, care Beate, ut tuus est mos. Cave autem temeti abusum!
    Ex Italia pancratice te valere iubet, docte amice, Robertus Montellensis.

    AntwortenLöschen
  2. Dieser Kommentar wurde vom Autor entfernt.

    AntwortenLöschen
  3. Cachinnos mihi commovisti! Gratias! Ursula Amstelodamensis

    AntwortenLöschen