Huius disputatiunculae pellicula in tutubulo (vulgo youtube) exhibetur. NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Visne legere sermonem exscriptum et quibusdam additamentis exornatum? Hac in pagella parumper maneas!
Conveniunt apte rosae ad amorem... |
Salvete pariter omnes! Cari exspectataeque huc venistis. Mihi nomen est Beatus Salodurensis. Versor hodie quodam in hortulo Salodurensi. Namque huius disputatiunculae argumentum floribus exornare haud abs re mihi esse videtur. Conveniunt quippe apte rosae ad amorem. Nonne? Agere enim velim breviter de quibusdam amantibus sane illustribus pariterque vobis commendare quaedam scripta Latina audeo.
Nuperrime animum meum ad commercium epistolare inter Petrum Abaelardum et Heloissam applicui. Quas quidem fortunae vicissitudines amantes experti sint, breviter in memoriam revocare velim. Ecce: Historia hoc modo se habet:
Fuit Abaelardus theologus et philosophus, quo tum nemo fuit doctior, neque minus ingeniosa fuit Heloissa eius discipula. Ambo aetate florebant, florebat inter ambos amor nec minus ardebat libido. Tunc autem gravida facta est Heloissa. Parvulo nato inierunt amantes matrimonium idque quidem secretum. Heloissa enim matrimonium coram vel publice celebratum minime approbavit dicens Abaelardum non posse et uxori et philosophiae operam pariter dare. Matrimonio ergo secreto inito amantes se non amplius nisi raro ac clam viderunt.
Avunculus autem, in cuius tutela erat Heloissa, ignominiae solacium quaerens Abaelardum ultus est – ratione scilicet sane horribili. Conduxit quosdam homines scelestos, qui Abaelardum dormientem opprimerent et castrarent. Quantum scelus! Pudendis autem amputatis se convertit Abaelardus ad monasticam vitam. Nonnullis annis post factus est Abaelardus abbas, Heloissa abbatissa. Tunc temporis inter ambos commercium illud epistolare conseri coeptum est, quae quidem litterae per saecula usque ad nos pervenerunt.
Animum meum praecipue litterae ab Heliossa conscriptae commovent. Audimus confessionem mulieris doctissimae, quae sinceros animi sui affectus aperit; audimus vocem mulieris, cuius animus est scissus. Ut res clariores evaderent, exscripsi locum quendam ex quarta quidem Heloissae epistola depromptum. Hic ait Heloissa sic:
«In omni autem (deus scit) vitae meae statu te magis adhuc offendere quam deum vereor; tibi placere amplius quam ipsi appeto.»
Mementote, sodales, amantes nostros floruisse saeculo XII, hoc est: medio quod dicitur aevo, cum deus ille Christianus erat cardo rerum vel rerum summa cumque omnia ad deum erant referenda. Et nunc – in loco allato – audimus Heloissam dicentem se hominem quendam pluris aestimare quam deum, se Abaelardo placere malle quam deo. Audet Heloissa suum amorem erga Abaelardum anteponere amori dei. Haec est maxima res. Nonne? Est, ut ita dicam, Heloissa femina animi rebellis, rebellis quidem eo sensu, quia cordi suo cedit - affectibus suis plus ponderis tribuens quam deo.
Bene, sodales, si quidem resciscere vultis, quid sit verus amor, legatis vos humanissime rogo litteras illas ab Heloissa exaratas! Sunt enim scripta lectu digniora, quae quidem scripta iure meritoque inter monumenta Latina numeranda sunt.
Haec hactenus. Doleo, sed nuncest tempus finis faciendi, licet multa restent dicenda de Heloissa et Abaelardo. Mox denuo Salodurum conveniemus ad confabulandum de litteris Latinis necnon de rebus Salodurensibus. Bene valete!
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen