Nuperrime ab ALEXANDRO VERONENSI rogatus sum, si quando anulum magicum invenirem, quam potestatem haberet. Hac de re iam egerant illi tres amici Americani, qui colloquium illud QUOMODO DICITUR inscriptum curant, hac de re iam egerat Irene Itala, quae emissionem interretialem, cuius index est SATURA LANX in lucem edit. Visne audire, quae Alexandro respondi, premas HIC!
Visne legere fabellam lepidam spectans ad anulum quendam magicum, Hac in pagella parumper maneas!
In fabula scaenica c. t. „Nathan sapiens“ (vulgo: Nathan der Weise) a Gotthold Ephraim Lessing poeta Germano conscripta et anno 1779 edita agitur de religione Christiana, Machumetana, Iudaica. Ante oculos igitur duas dramatis personas nobis ponamus, quae sunt: Nathan sapiens dictus, mercator Iudaicus dives simulque homo haud parvo liberalitate et Saladin, sultanus sive soldanus potentissimus, sed laborans fisco vacuo. Drama agitur Hierosolymis aetate media et quidem sacrarum quae dicuntur expeditionum temporibus.
Reliqua neglegamus, veniamus recta via missisque ambagibus ad actum III, scaenam septimam. Sultano interroganti, utrum religo Christiana an Machumetana an Iudaica vera sit, cum harum religionum una tantummodo vera esse necesse sit, Nathan historiam aut, si malumus, fabellam narrat hanc, quam hic illic quoque - pace vestra - coartare velim:
„Abhinc remotissimos annos fuit quidam vir in solis orientis regione vitam degens, cui anulus erat pretiosissimus. Cui anulo insertus millium colorum opalus, cui tanta erat vis quamquam secreta, ut ante Deum hominesque eum redderet pergratum, qui anulum - eius vi confidens - gerebat. Qua de causa mirum non erat, quod vir ille orientalis anulum numquam digito exuens constituit, utanulus mirus ad perpetuum in stirpe sua remaneret. Ita accidit, ut ille vir filiorum filio carissimo anulum tradens ei imperaret, ut idem faceret. Suo igitur quisque pater filio carissimo tradebat anulum. Cuicumque anulus erat traditus, is erat stirpis dominus ac princeps.
Denique ornamento gemmato per saecula ex alia manu manum in aliam tradito anulus venit ad patrem quendam filiorum trium, quos amavit peraeque. Itaque pater quadam infirmitate pia adductus suorum cuique filiorum anulum promisit. Sed nunc, eheu, mortem obiturus pater ille misellus quid faciat? Secreto ab artifice quodam parari duos iubet alios anulos et tales quidem, qui omnino idem sint ac exemplar hereditarium. Cum artifex patri anulos reddat, ne pater quidem eos distinguere valet, nedum anulum sibi hereditate relictum recognoscat. Qua re patris animus non parum delectatur. Filiis separatim ad se arcessitis genitor anulos singulos tradit, tum animum efflat.
Quod porro evenit, facillime intellegi potest. Patre enim vix mortuo suum quisque filius anulum ostendens se domus stirpisque principem dominumque esse contendit. Quid tum? Exquiritur, litigatur, in iudicium vocatur. Iudici quidem ex manu patris sui quisque anulum accepisse iurat. Et quam vere iurant! Fraudis invicem filii inter se accusaverunt, nam patrem tam pium quam innocentem fuisse toto ex animo iis persuasum fuit.
Iudex ergo quid dixit? De filiis quid iudicavit? ‚Anulo vero’, inquit, ‚talem vim miram esse audivi, ut, quicumque gerit, eum reddat pergratum ante Deum hominesque. Agedum dicite: Quem vestrum maxime diligitis? Quid nunc? Curnam tacetis? Amatne se quisque ipsum maxime? Profecto vos omnes fraudatores decepti estis! Minime enim veri sunt anuli vestri. Anulum quidem illum verum suspicor esse amissum. Hanc iacturam ut compensaret, pater vester anulos fabricandos curavit istos. Accipite quaeso hoc consilium: Si suum quisque vestrum anulum a patre accepit, suum quisque anulum certe verum iudicet! Fieri enim potuit, ut pater vester non iam unius anuli tyrannidem pateretur. Nam genitorem vestrum vos omnes peraeque amavisse neque quemquam praetulisse puto. Agedum! Suae quisque caritati praeiudiciis omnibus amotis se dedicet! Nitatur quisque, quantum potest, ut vim opali miram det effectui! Eam vim - homines beneficiis sibi concilians - adiuvet quisque mansuetudinis ac humanitatis plenus dedicatusque medullitus Deo. Simulatque tempora praeterire cessaverint, progenies arcessens vestras ad hanc sellam curulem iterum invitabo. Tum vero sedebit hac in sella curuli vir me sapientior et iudicabit. Abite quaeso ac valete!’ Quae cum dixisset, siluit iudex modestus.“
Hanc parabolam Lessing cum ab alliis tum ab Iohanne Boccaccio et quidem ab eius libro c.t. „Opus decem dierum“ (vulgo „decamerone“, cf. fabulam I,3) mutuatus finibus suis accommodavit.
Nexus ad actum III,7 dramatis Lessingiani:
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen