Non ita pridem quidam sodalis
Italus idemque linguae Latinae cultor e me quaesivit, curnam Latinitatem ipse
colam. Cui rogatiunculae respondere non difficile mihi videtur. Latinitatis sucum
sugo, quia cognoscere velim, quis simus – nempe quis simus nosmet ipsi, qui
Europaei vocamur, ac quo pacto Europa facta sit, quae res nunc est. Rem acu
tetigit sententia haecce, quam quodam in foro Latinitati vivae dicato legi: «Lingua
Graeca et Latina sunt unicum patrimonium commune gentium Europaearum.»*
*Sententia haec excerpta est e Victorii Ciarrochi quâdam epistulâ die 3° mensis Octobris a.
2016° in foro interretiali, cuius nomen «Grex Latine Loquentium», divulgatâ.
Rectissime locutus es, Beate, quamquam difficile huic quaestioni (vel aliis similibus) non semper sermone plano ac nullo modo haesitante responsum iucundum necnon conscium dare videatur.
AntwortenLöschen