Samstag, 15. Oktober 2016

Quaedam de Saloduro, quod oppidulum in Celtis antiquissimum esse putatur

Salodurum oppidulum sub Iura monte situm

Bene vobis sit, benevolae lectrices lectoresque benigni! Hoc in photographemate Saloduri conspectus vobis exhibetur. Fieri non potest, ut mons Iura non animadvertatur. Fluvius, quo Salodurum adluitur, Latine Arola sive Arura appellatur. Huc enim quadrare videtur, ut tandem aliquando quaedam de Saloduro oppidulo proferam, ut huius sitûs retialis hospites cognoscant, quae urbs tam nobilis quam antiqua est patria auctoris, qui his in pagellis suas divulgare audet nugas.

Salodurum antiquissimum oppidum esse constat, immo vero patria mea, quod ad antiquitatem et vetustatem attinet, praestare omnibus urbibus in Celtis sitis tradita est.

Nos quidem per historicum quod dicitur oppidum ambulantes nonnullis in locis vestigia antiquissima admirari possumus. Namque hic illicque vestigia nobis occurrunt, quae  tempora praeterita, Romana videlicet, in memoriam revocant. 


Muri fragmentum (I) ad Castrum Salodurense pertinens


Muri fragmentum (II) ad Castrum Salodurense pertinens

Muri fragmentum (III) ad Castrum Salodurense pertinens

Omnia haec muri fragmenta pertinent ad munimentum castrum vocitatum, quod Romani saeculo quarto post Christum natum exstruxerunt, cum gentes Germanorum Rhenum superantes imperio Romano periculo essent. Castrum ergo est locus muris tam altis quam firmis munitus.

Quartone igitur saeculo post Christum natum fundamenta Saloduri iacta sunt prima? Minime! Patria mea multo antiquior! Testimoniis enim archaeologicis Salodurum Tiberio imperatore  primis decenniis post Christum natum a Romanis conditum esse pro comperto est. Vicus Salodurensis inter XV° et XXV° annum post Christum natum conditus est et eo quidem loco, ubi via strata Romana, quae Aventico ab urbe Coloniam Rauricam et Vindonissam ad castra stativa Romana duxit, Arolam superavit.

Pons Arolam fluvium superans

Ergo XV° annum inter et XXV° post Christum natum vicus Salodurensis exortus est. Quid hoc sibi vult? His nostris diebus duo milia annorum acta sunt a patria mea condita! Agedum, placentam necesse est coquamus nataliciam! Quam autem scriblitam, hercle, quando manducabimus? Nam agitur de flexiblili ac mobili quod dicitur iubilaeo! Licet enim annum partûs eligere – nempe inter annum MMXV° et MMXXV°. Adhuc, ut videtur, magistratûs Salodurenses in eo sunt, ut disputent, quando quomodoque dies natalis celebrandus sit. Ego quidem iam dudum lagoenas non paucas aperui ad laudes dicendas, quas vetustas civitati parit huic, quam incolo.

Turris horologica ad forum Salodurense sita

Quae sollemnia bismillennaria quandocumque utcumque celebrabuntur, res certa est una: Non sine superbia nos Salodurenses antiquitatem ac vetustatem civitatis nostrae prae nos ferre solemus. Exemplum affero turrim horologicam ad forum Salodurense sitam. Quae turris medio quod dicitur aevo exstructa saeculo autem decimo sexto horologio astronomico affecta est. Quo sub horologio titulus invenitur lectu dignus. Sed propius accedamus, ut inscriptionem facilius legere valeamus.

Titulus sub horologio affixus

 «In Celtis nihil est Saloduro antiquius unis
exceptis Treveris, quarum ego dicta soror»

Cuius distichi auctor est Henricus Loriti dictus Glareanus, qui patricius Glaronensis saeculo decimo sexto floruit. Glareanus autem quisnam fuit? Fuit humanista ac poeta laureatus. Primum in studiorum universitate Basiliensi docebat, deinde Friburgi Brisgoviae. Fuit familiariter coniunctus cum Erasmo illo Roterodamo multisque aliis viris doctis aetatis litterarum renascentium. Aliis verbis: Glareanus fuit nomen celeberrimum in re publica literaria illorum temporum.

Porro sane cara Glareano fuit civitas Salodurensis. Namque iuvenes ex urbe ad Arolam sita oriundi eruditionis causa frequentes primum Basileam deinde Friburgum Brisgoviae petebant ad illum virum doctum audiendum. Quam ob rem Glareanus, cum rogatus esset, an nonnullis versiculis Salodurum laudaret, perlibenter magistratui Salodurensi morem gessit.

Sed revertamur ad Glareani distichum! «In Celtis nihil est Saloduro antiquius unis / exceptis Treveris, quarum ego dicta soror»*: Hi versûs quid sibi volunt? Teste Glareano Salodurum est omnium oppidorum Gallorum Germanorumque antiquissimum Augustâ Treverorum unâ exceptâ. Qua de causa Glareanus Treverorum urbem et Salodurum sorores dixit, quia utrumque oppidum temporibus est exortum remotissimis, cum nullae adhuc aliae civitates vel per Galliam vel per Germaniam essent exstructae.

Quod legimus in disticho supra allato, optime ad alia dicta quadrat, quae in Glareani operibus inveniuntur. In Glareani libello, cui est index «Helvetiae descriptio», legimus: «Ferunt enim [civitatem Salodurensem] conditam esse non multo post Abraami tempora.»** Nomine Abraami scilicet ille vir, qui in sacris scriptis nobis occurrit, significatur. Aliis verbis: Saeculo decimo sexto, qua aetate, ut iam diximus, Glareanus floruit, Saloduro vetustas biblica tributa est. Quippe hodie alia oppida Helvetica Saloduro paululo antiquiora esse sane bene scimus: nempe Augustam Rauricam, Vindonissam, Coloniam Iuliam Equestrem. Quibus autem factis, quae historica dicuntur, multo melius mihi placet fama quaedam. Fama enim adhuc est Salodurenses iam adfuisse ac vitâ perfructos esse, cum Deus caelum et terram crearet.

Quibus ex rebus hactenus prolatis quid concludimus? Primum omnium: Iure meritoque Salodurenses per omnia saecula in urbe antiquissima vitam se agere putabant. Deinde Salodurensibus interdum quaedam proclivitas est ad res in maius extollendas. Eidem proclivitati et poetae veluti Glareanus non semel obnoxii esse videntur.

Salodurum inter solis occasum

Notulae:

* Quod ad res grammaticas attinet, e me quaero, curnam pronomen relativum, quod est «quarum», usurpatum sit nec «quorum». Pronomen enim relativum, ni fallor, ad Treveros refertur - id est ad nomen masculini generis.


**Glareanus: Helvetiae descriptio cum IIII. Helvetiorum pagis ac XIII. urbium panegyrico, & Osvaldi Molitoris Lucerini commentario, Basileae, per Iacobum Parcum, anno 1554, p. 76; sententia supra citata e commentario Osvaldi Molitoris dempta est. 

2 Kommentare:

  1. SALoduri descriptionem legere me admodum delectauit necnon imagines spectare urbis in qua habitas, quae pulcherrima et diuinarum et humanarum delitiarum copia undique referta uidetur. Etiam iuuat antiquitatem urbium Europaearum discere, quamuis in hoc genere disputationis -quod pace tua dicam-, urbi Gadibus a Phoenicibus conditae palma data sit! :)
    Vtcumque est, maximum studium mihi mouet distichon illud quod Glareanus dicitur scripsisse.
    Nomen Glareani primum didici abhinc fere quindecim annis, cum in studium incumbebam cuiusdam opusculi anno 1640 in lucem editi a magistro (quem ‘humanistam’ uocare non audeo) Francisco Cascalio Hispano scripti, cui index est “Florilegium Artis Versificatoriae”. Is enim uidetur opera excerpsisse prosodiographorum clarissimorum, quales fuerunt Pellison, Despauterius, Sabinus, Glareanus et alii, qui lectores docuerunt copiose, diserte, distincte quidquid ad numeros lyricos faceret. Tunc ipsa mirata eram quod magister ille Murcianus pauper et obscurus et prouincialis carmina Latina componere pueros Hispanos docebat uestigia sequens non solum auctorum antiquorum (ut Vergilii, Horati, Terentii, Ouidii…) sed etiam recentiorum (sicut Iani Pannonii, Pontani, Euricii Cordi, Eobani Hessi, Politiani…) necnon praecepta obseruans prosodiographorum, quorum nomina supra laudaui. Glareani enim, de quo nihil tunc sciebam, uitam operaque didici per librum Melchioris Adami de uita multorum Germanorum illustrium.
    Ceterum, de forma “quarum” pro “quorum” in titulo picta, nisi mendum sit pictoris, minime quidem Glareani eruditissimi, sicut alii et censuerunt, forsan sit quaedam concordantia ad sensum, nam quamquam “Salodorum” nomen generis neutrius est, “soror” dicta est, id est, generis feminini, quia subintellegitur “[urbs/civitas] soror”, unde forsan “urbs Treverorum” uel potius “urbs Treveri” (sicut “urbs Gades”) “soror” (non “frater”) habeatur indeque in genus femininum quoque uersa sit, numero autem plurali seruato.

    AntwortenLöschen
  2. Illa in gloriae aemulatione, quae inter urbes orbis terrarum non semel nata est, procul dubio commendationem merentur Gades maximam. Nos Salodurenses Gaditanis palmam perlibenter concedimus, dummodo SALodurum* inter Helvtios palmam accipiat!

    Liquet mihi, quomodo formam „quarum“, quae animum meum aliquantulum perturbabat, explicaveris. Agitur de „concordantia ad sensum“. Ad quam tuam explantationem quadrat, ad quod sodalis quidam meus animum meum advertit. Inde ab saeculo quarto Augusta Treverorum sub nomine „Treveris“ (sc. urbs) in scriptis apparet.

    Omni modo meâ quidem sententiâ „quarum“ ut lectio difficilior adhibenda est. Distichi enim locutrix – femina quaedam, cui nomen „Salodurum“ - de aliis feminis loquitur, de Treverabus videlicet sibi familiariter coniunctis, ut ita dicam. Forsan Glareanus ad eam vim aequo minus aestimatam alludit, quam feminae in urbibus condendis exercent. Urbem condere nonne simile est ac infantulum parere? Sed fieri potest, ut animus me fallat.

    Utique tibi, Alexandra, gratias ago maximas pro tuis considerationibus, pro nexubus utilissimis, quos dictis tuis inseruisti. Mihi quidem gaudio est maximo, quod Glareani gloria usque ad Hispanos patet, quamvis rubor mihi adfunditur, quia egomet ipse ut Helvetius Glareani opera adhuc primis tantummodo labris gustavi.

    * SAL-, qua voce Celtica, ni fallor, „aqua, unda“ significatur, optime commiscetur cum sale Gaditano.

    AntwortenLöschen