Quomodo haec res Latine
dicitur? Nassiterna est – scilicet quoddam vas aquarium ansâ tubuloque
instructum, quo plantae perfundi solent. Sine nassiterna hortulanus est tamquam
scriptor absque calamo. An claudicat collatio?
Freitag, 14. April 2017
Montag, 10. April 2017
De quadam ianua
Ianua est primus ingresssus ad
interiora domus. Vox a Iano deo est ducta, qui ianuis praeesse creditus est.* Quibusdam
ianuis tituli adscribi solet. INTRANTIBUS PAX, EXEUNTIBUS SALUS: Quae
inscriptio in mundo Latino divulgata etiam in angiportis exhibetur
Salodurensibus. Mihi quidem egregie conscripta videtur.
*Sic fere in Totius
Latinitatis Lexico ab Aegidio Forcellini exarato legi potest.
Sonntag, 2. April 2017
Apud tonsorem
Mulieres enumerent oportet
Saloduri in oppidulo capillis secandis pretium bis carius viris. Curnam hoc?
Filiolus meus explanat: «Feminis est coma multo densior, longior, intricatior
quam viris.»
Quibus autem dictis
contradicit Seneca commemorans quosdam viros Romanos, «quibus apud tonsorem
multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte succrevit,
dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur
aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur». Qua de pretii aequi quaestiuncula
ego quidem, quippe qui calvitie sim ornatus, iudicare non audeo.
*Seneca: De brevitate vitae,
12,3
Freitag, 24. März 2017
De ratione grammaticae docendae a Maturino Corderio adhibita
Discipuli Helvetii, dum
magistri ingressum exspectant, garriunt, lasciviunt, confabulantur,
sophophoniis suis incumbunt pelliculas novas sibi invicem ostendentes. Quas res
quis discipulis vitio vertat? Longe aliter, ut videtur, res se habebant saeculo
XVI. Tum temporis magistri sedulo id agebant, ut discipuli nullum temporis
momentum perderent aut nihil agendo aut ineptiis faciendis. Apud Maturinum
Corderium (1479-1564), linguae Latinae magistrum Francogallum, legimus hocce:
«Ne
pueri nihil agendo discant male agere, praesertim otioso sermone pravisque aut
ineptis colloquiis sese invicem corrumpentes, omnibus modis incitandi sunt, ut
in schola, dum praeceptoris ingressum exspectant, assuescant interea bini
ternive id, quod ab eo praescriptum fuerit, simul repetere. Plurimum proderit haec
illis iucunda exercitatio; eosque interim ab otio et lascivia multisque aliis
rebus malis, quibus offenditur Deus, avertere poterit. Sed quia sine puerili
colloquio eiusmodi repetitiones tractari non solent, pueri autem ipsi, nisi
instituti fuerint, nihil aliud quam barbarie loquuntur, idcirco ut Latine inter
se loqui paulatim discant, hac de re hic aliquot breves colloquendi formulas
proposuimus.»
Ergo tum temporis non erat
discipulis, ut e Maturino discimus, linguâ confabulandi vernaculâ locus,
antequam auditorium ingrederentur. Quidquid temporis – quamvis pusillum –
suppeditabat, linguae Latinae studio dedicari debebat. Sed quales erant illae
formulae, quas Corderius proposuit? En exemplum:
A: Dic
Latine „frais ou fraîche“!
B:
Recens.
A:
Recens quae pars orationis est?
B:
Nomen.
A:
Utrum substantivum an adiectivum?
B:
Adectivum.
A:
Quale adiectivum?
B:
Unius vocis.
A:
Recens, recentis: quotae declinationis?
B:
Tertiae.
A:
Unde id nosti?
B:
Quia in fine genitivi habet –is.
A:
Declara!
B: Ut
recens, genitivus recentis.
A: Confer
ad aliquod exemplum!
B: Prudens,
prudentis, recens recentis.
A:
Age! Declina recens!
B:
Recens nomen adiectivum sic declinatur in genera et casus: hic recens, haec
recens, hoc recens.
A:
Declina in masculino et foeminino.
B:
Nominativus: Hic et haec recens; genitivus: recentis; dativus: recenti;
accusativus: recentem; vocativus: recens; ablativus: recente vel recenti [et
ita porro usque ad finem].
A: Iunge
recens cum aliquo substantivo.
B: Panis
recens.
A:
Declina simul utrumque!
B:
Nominativus singularis: panis recens; genitivus: panis recentis; dativus: pani
recenti; accusativus: panem recentem; vocativus: panis recens; ablativus: pane
recenti; nominativus pluralis: panes recentes; genitivus: panum recentium [et
ita porro usque ad finem].
A:
Verte Gallice!
B:
Panis recens, generis masculini, “pain frais ou le pain frais“.
A: Cur
non dixisti pane recente vel recenti; item panum recentium vel recentum?
B:
Quia in Latine loquendo alterum e duobus satis est.
A: Cur
in genitivo plurali non dicimus panium sicut messium?
B: Ad
istud non respondeo, quia est quaestio curiosa.
Uterque locus supra allatus e
Maturini Corderii opusculo cum titulo «Rudimenta Grammaticae: De partium orationis declinatu» [Genavae a. 1566°] decerptus est. Quem libellum his diebus
non sine magno emolumento perlego. Ante omnia ratio Grammaticae docendae a
Maturino adhibita mihi persuadet. Namque tum temporis pueri in ipsorum
disputatiunculis Latine in Latinae linguae grammatica exercebantur.
Licet fuerint Corderii
discipuli multo iuniores discipulis meis tironibus, qui sunt XIII annos nati,
licet formaverit Corderius ad linguae Latinae cognitionem iam pueros tenella
aetate, cum primum pueruli legendi scribendique facultatem mediocriter adepti
fuissent, mihi quidem Maturini via, ratio, methodus eo usque suadent, ut in
scholis meis eas adhibere in animo habeam – uno quidem excepto: Impraesentiarum
et intercapedines et id temporis, antequam auditorium ingrediar, discipulis ad
punice confabulandum relinquam. Curabo autem, ut inter scholas quasdam formulas
Maturini ursurpent pueri. Sunt formulae tam utiles quam hic illic lepidae. Cuinam
non arrideat sententia illa: «Ad istud non respondeo, quia est quaestio curiosa»?
Ceterum, ut Corderius recte admonet, «in omni docendorum puerorum genere cavendum
est, ne illi supra ingenii vires onerentur».
Samstag, 11. März 2017
Iustus Lipsius de Seneca
His diebus aliquantulum in Senecam
inquirens quandam vitam philosophi illius suspirio laborantis offendi. Disserit
enim Iustus Lipsius (1547-1606), ille dux commentatorum, de Senecae scriptis ac
vita et ita quidem, ut ea legere operae pretium est, quae de Hispano Batavus
exaraverat. Exorditur Lipsius dicere sic:
«Virorum illustrium vitam
proferre vetus institutum est et quorum ingenia, scripta aut facta miramur,
iuvat alia nosse, quae adhaeserunt. De Seneca igitur, quatenus poterat, dicam,
et colligam ac disponam, ex ipso et variis scriptoribus, quod huc facit.
Patriam ei Cordubam fuisse constat veterem florentemque in Hispania Baetica
coloniam atque adeo in iis regionibus primam. Strabo aperte: „Plurimum inter
Hispaniae Baeticae urbes Corduba aucta est [...] itemque Gaditana urbs. Haec
quidem ob navigationes et Romanorum societates, illa vero ob regionis bonitatem
et amplitudinem Baeti etiam fluvio multum huc conferente.“»*
Patriâ adumbratâ diffusâque
luce, qua primum oculi animi puerilis delectati erant, depingit Lipsius Senecae
vitam inde a pueritia usque ad vitam civilem et mortem Nerone imperatore
furente. Minime praetereuntur obtrectatores, qui Senecae utpote boni rectique
doctori opes exprobrabant regias, minime praetermittuntur valetudo philosophi
et morbi aliaque deinceps huius notae.
*Fons: Iustus Lipsius: De vita
et scriptis L. Annaei Senecae, quae vita invenitur in Senecae editione hacce: L.
Annaei Senecae pars prima sive opera philosophica, quae recognovit M. N.
Bouillet, volumen primum, Parisiis a. MDCCCXXVII, p. XVI-XXXVII.
En ligamen retiale: Lipsius de Seneca
Freitag, 17. Februar 2017
De Maturino Corderio sive de magistro linguae Latinae multum iactato
Natus est Maturinus Corderius anno 1479° in Normannia.
Per totam suam vitam provinciam linguae Latinae docendae obtinuit. Docuit
pueros sermonem Latinum primum in Gallia – nempe Lutetiae Parisiorum (Paris),
Niverni (Nivers), Burdigalae (Bordeaux) – deinde apud Helvetios: nempe Genavae
(Genève), Neocomi (Neuchâtel), Lausannae (Lausanne), iterum Genavae, qua in
urbe anno 1564° mortem obiit.
Genavam Corderius «portum tutissimum post infinitos
labores et multa pericula»* dixit. Erat enim Maturinus vir professionis
evangelicae, quam ob rem in Gallia persecutiones passus est. Profugus propter
Evangelicae doctrinae professionem in Helvetiis confugium petivit sicut
permulti tum temporis protestantes Francogalli.
Cum alia tum «Colloquiorum scholasticorum libros quatuor ad pueros in sermone Latino paulatim exercendos»
conscripsit. Qui libri anno 1564° ab Henrico Stephano excussi iterum iterum non
paucis in urbibus Europaeis in lucem editi sunt. Et nobis hodiernis Maturini
colloquia ad linguam Latinam expoliendam sunt.
Forsan intersit, quem ad finem Maturinus hoc opus
exaraverit. Quo de scopo Corderius sic: «In hanc cogitationem totus incubui,
qua possem ratione efficere, ut pueri pietatem bonosque mores cum humanarum
litterarum studiis coniungerent.»*
*Fons: Maturini Corderii in colloquiorum suorum libros prefacio
Editiones:
http://www.stoa.org/hopper/text.jsp?doc=Stoa:text:2003.02.0003
Samstag, 11. Februar 2017
De principulo illo deque quodam astronomo Osmanico
Diebus praeteritis
quibusdam libellis legendis vacabam. Cum alia tum fabulam illam “Principulus“
[vulgo: Le Petit Prince] inscriptam perlegi. Narratiunculam Antonii De Saint-Exupéry
de pupillo regulo degustavi non sine magno emolumento. En excerptulum:
„Non sine causa credo
stellam, unde principulus venerit, asteroïdem B DCXIIum esse. Hic asteroïdes
telescopio semel tantum conspectus est anno MCMIX° ab astronomo Osmanico. Qui
tum inventa sua sumptuose in conventu astronomorum omnium gentium demonstravit.
Cui autem nemo fidem habuit propter vestem, qua amictus erat. Ita sunt adulti
homines. Quod ad asteroïdem B DCXIIum attinet, certe in oblivionem venisset.
Forte fortuna dictator quidam Osmanicus edictum proposuit, ut cives Osmanici
metu mortis adito vestes Europaeas sibi induerent. Astronomus ille iterum anno
MMXX° asteroïdem monstravit vestibus elegantissimis Europaeis amictus. Tunc
omnes cum eo consenserunt. Vobis haec singula de asteroïde B DCXII° enarravi
numerumque, quo appellatur, indicavi, ut adultis hominibus obsequar. Adulti
homines numeros amant.“
Quo de excerptulo
paulisper cogitare nonne operae pretium est? Et de hac sententia, quae animi
perceptionem tractat: “Solo corde clare videmus. Natura rerum oculis cerni non
potest.“
Quod ad translationem
Latinam attinet, versione a Franciso Schlosser exarata usus sum [Stuttgardiae
a. 2015° apud domum editoriam Reclam]. Quae versio, quantum diiudicare valeo,
hic illic claudicat, hic illic mendis succumbit parvulis. Quae cum ita sint,
tamen fabulae poetica quae dicitur vis detrimentum accipit fere nullum. Ad
versiones Latinas quod spectat, lectu dignum est commentariolum ab Alexandra
Gaditana conscriptum cum titulo De clarissima quadam fabula puerili.
Abonnieren
Posts (Atom)




