Dienstag, 23. Februar 2016

De ciconia


Iura mons est adhuc nivibus opertus; Boreas membra hominum flatu mordet saevo, sed una  ciconia saltem Salodurum in oppidulum iam reversa est – videlicet Hispanicis e regionibus, ubi aves illae longicrurales hiemem Helveticam fugientes hibernari solent. Salve multum, ciconia! Bene tibi sit! Utinam ne algeas in camino operiens, dum tandem aliquando sol pennas tuas radiis mulceat vernis! 

Nunc temporis quisnam non desiderat ciconias nidum facientes necnon ranarum ἔκστασιν?

Si de avibus migratoriis plura scire velis, legas commentariolum cum titulo «ver adest!», quod Iconoclastes  nudiustertius de gruibus modo in Poloniam reversis conscripsit.


Samstag, 30. Januar 2016

De narrandi voluptate


Fragmenta cuiusdam sermonis amatorii

Sunt quidam libri, quorum alter alteri auxilio est tamquam essent duo amantes, qui non sunt spiritus duo, sed unius animi. Sunt quidam libri, qui eodem quidem tempore sunt legendi. Congruit tragoedia Vergiliana de Didone Aeneaque libro illi, qui «fragmenta cuiusdam sermonis amatorii» inscribitur.

«Ambo se vicissim nondum norunt. Ergo narrandum est. „Ego quidem sum tantus talisque.“ Haec est narrandi voluptas, ea quidem voluptas, quae cognitionem augeat pariter ac impediat, ea voluptas scilicet, quae stimulat. Ego quidem amando perpetuo stimulor, levis sum.» Sic Rolandus ille Barthes, philosophus, vir litteratus, magnus amator. Ab narrandi voluptate initium sumit drama illud Aenean inter et Didonem. Legimus apud Vergilium:
 
Didonis mors (Vergilius Vaticanus)
Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
fata renarrabat divum cursusque docebat.
Conticuit tandem factoque hic fine quievit.
At regina gravi iam dudum saucia cura
vulnus alit venis et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo multusque recursat
gentis honos; haerent infixi pectore vultus
verbaque nec placidam membris dat cura quietem.

Ad summam: Quodlibet amoris drama libro philosophi Francogalli evoluto melius intellegitur.

Freitag, 8. Januar 2016

«Solvitur in ludum civitas» sive De incantamento niveo

Nix Salodurensis


Ninxit heri Saloduri in oppidulo. Repuerascere unusquisque visus est. Tanta enim vis animos mutandi inest floccis nivis parvulis. Similia legimus apud quendam auctorem saeculi XV: «Venit hiems exclusisque Notis solum Boream admittebat. Cadunt ex caelo nives, solvitur in ludum civitas: iactant matronae in vicos, iuvenes in fenestram nivem.»* Qua in scaena hiemali non agitur de floccis Salodurensibus, sed de niveis pilis Senensibus. Neque vero nix res est stabilis. Hodierno enim die pluit urceatim, ut incantamentum tollatur candidum.

*Depromptus est locus supra allatus ex Aeneae Silvii Picolomini narratiuncula, quae «De duobus amantibus historia» inscribitur.

Samstag, 2. Januar 2016

«La maladie Suisse» sive De morbo Helvetico


Heidi (Anouk Steffen) ) et avus (Bruno Ganz)

«Alpes ubinam sunt? Eas videre nequeo», interrogat Heidi, puellula illa, cum Francofurtum advenerit in urbem metropolitanam a pascuis montanis ac capris Alpinis longissime distantem. Quis intellegere velit, quid sit morbus Helveticus qui dicitur, adeat his diebus theatrum cinematicum, ubi pellicula «Heidi» inscripta praebetur.

Heidi, puella illa candida, celeberrimum exemplum hominis est, qui procul a patria ablatus patriae desiderio ita afficitur, ut in aegritudinem incidat gravem. «La maladie Suisse» vel ille morbus Helveticus originem trahit a militibus mercennariis Helveticis, qui peregre stipendia merentes patriae desiderio afflicti se macerabant. In Francogallia vel usque ad saeculum XVIII quaedam cantica pastoralia Helvetica vetita erant, quippe quae patriam in memoriam ac animos mercennariorum Helveticorum adeo revocarent, ut cordibus discissis, pectoribus desiderio dilaniatis miseri illi iuvenes facere non possent, quin exercitum desererent. Signa autem deserentes si deprehensi sunt, affecti sunt poena capitis.
Arcadia Alpina

Sed redeamus ad pelliculam eam, cuius argumentum positum est in libro puerili scriptricis Iohannae Spyri: Cum Heidi in Helvetiam reversa avum suum – optime a Bruno illo Ganz actum – amplectatur, ea quidem scaena spectatoribus lacrimas movet. Permultae autem reliquarum scaenarum redolent tum magnificentiam montanam immoderatam tum quandam Arcadiam Alpinam, quae numquam exstabat.

Freitag, 25. Dezember 2015

Inscriptiones Helveticae illustres (I): SEPP BLATTER


Helvetiam peragrantes hodie vicum quendam ad Rhodanum flumen situm adeamus nomine «Visp» – videlicet patriam Iosephi Blatteri FIFAE regis depulsi. Quo in vico nobis aedificium scholae elementariae occurrit et id quidem exornatum litteris his: PRIMARSCHULHAUS SEPP BLATTER. Rex Iosephus, cum regno suo destitutus sit, tamen sua in patria in oblivionem neque it neque ibit. Quippe neminis enim nos Helvetici obliviscimur. Inscii imperitique sumus damnationis memoriae. Qua re fit, ut pueri nostri iam a teneris enuntiare valeant singulas litteras verbi «blattae».  

Mittwoch, 23. Dezember 2015

De Simplicissimo



In Germania anno praeterito omnino circiter 75'000 libri publicati sunt, quorum librorum, ni fallor, decima pars pertinet ad genus ficticiarum quae dicuntur litterarum. Quot libros quotannis homo modernus 2.0 legere non valet, quot libros praeterit, omittit, neglegit!

Longe aliter res se habent saeculo XVII exeunte. Quibus regionibus lingua theodisca praevalebat, quotannis vix plus octonae fabulae romanenses – translationibus ex aliis linguis iam additis – in lucem sunt editae. Ad quae perpauca scripta ficticia saeculi XVII pertinet quaedam fabula satirica, quae inscribitur «De Simplicissimo miro mirificoque». Cuius libri auctor est Iohannes Iacobus Christophorus de Grimmelshausen, cuius in ingenio commiscentur Petronius, Lucianus, Thomas Morus. Fabulae argumentum nihil aliud est ac speculum mundi hominumque. Agitur de crudelitatibus, atrocitatibus, perversitatibus humanis aetate illius belli perpetratis, quod bellum inde ab anno 1618° usque ad 1648° agros Europaeos populatum est necnon mores humanos reddidit barbaros.

Mittwoch, 9. Dezember 2015

De Vergilio Sangallensi

Vergilius Sangallensis: Aen. I 704-721


Acciderunt eae res, de quibus nunc sermo est, in Monasterio Principali Sancti Galli, quod coenobium in Helvetia orientali situm est. Sub nomine enim Vergilii Sangallensis ad nostra tempora pervenerunt membranea undecim folia, quae et Georgicôn et Aeneidos fragmenta continent. Folia illa exarata sunt sive saeculo IV sive ineunte saeculo V et ita quidem, ut nobis scripturâ quadratâ capitali se praebeant pulcherrimâ. Illa undecim folia sunt reliquiae cuiusdam codicis Vergiliani pretiosissimi circiter CCCL paginas amplectentis.

Quo autem codice medio quod dicitur aevo dissoluto ac dirempto nonnulla dumtaxat conservata sunt folia, utpote ex quibus involucra quaedam librorum fabricata sint. Eo quidem modo factum est, ut perpauca folia – videlicet incognita – per saecula peregrinarentur bene latitantia in librorum involucris velut vectores clandestini. 

Mecum vero cogito, quisnam monachus Sangallensis tam amens, tam delirans, tam fanaticus fuerit, ut Vergilium cultro stricto dilaceraret? Aut Vergilio dilaniato bibliopegus quidam humanior, quae cladi superfuerant folia, in involucris librariis eo consilio occultavit, ut scripta Christiana paganis dictis involvens reliquias quamvis parvulas illius monumenti Romanorum servaret?

Utcumque res se habeant, saeculo XVIII utique exeunte folia Vergiliana e latebris in libertatem vindicata sunt a bibliothecariis duobus Sangallensibus, quippe qui magnum foliorum pretium recognoscerent.

Eodem tempore – scilicet saeculo XVIII –  alius bibliothecarius et quidem Mediolanensis, cum singula folia membranea a Sangallensibus de fragmentis illis iudicii faciendi causa ostenderentur, fertur dixisse: «O quantum mihi gaudium videre istum Vergilium!»
 
Bibliotheca coenobii Sangallensis
Quid plura? Vergilius Sangallensis una cum codicibus, qui sunt in bibliothecis Italicis – scilicet in urbibus Florentiae, Mediolani, Veronae necnon Romae –, annumeratur inter Vergilii libros manu scriptos, qui traditi sunt vetustissimi. Ceterum pensatur Vergilius incommoditatibus, quas temporum decursu perpessus est. Sede enim non indigna fruitur – videlicet barocâ bibliothecâ Monasterii Sancti Galli.

Fons: Cimelia Sangallensia. Centena res pretiosae bibliothecae Sangallensis, K. Schmuki, P. Ochsenbein, C. Dora auctoribus, Sanctogalli a. 1998°, p. 12