Olim Salodurenses fuerunt vere Romani Latine loquentes
vel potius salodurissantes. De his aliisque rebus Beatus hocce in soliloquio confabulatur. Soliloquium imaginibus motis in tutubulo exhibetur. Visne Videre soliloquium? Noli dubitare premere hic!
Mittwoch, 27. September 2017
Dienstag, 29. August 2017
De quodam CAELO
Hoc in soliloquio Beatus secum de quodam CAELO confabulatur.
Visne
audire soliloquium? Noli dubitare premere HIC!
Personae: Beatus, Alter ego.
Beatus: Salvus sis, Beate! Ut vales?
Alter ego: Bene me habeo. Et tu? Quid novi apud te?
Beatus: Profecto multum novi habeo, quod tibi referam. Agitur
re vera de rebus scitu dignis. Convenerunt enim nuperrime Matritum in caput
Hispanorum homines centum sexaginta ad conventum illum, cuius index est CAELUM.
Itero: Centum sexaginta homines ad Latinitatem vivam quae dicitur colendam
congregati sunt. Cuius conventus particeps esse et mihi licuit. Fuit congressus,
qui omnes meas exspectationes excessit.
Alter ego: Ergo, nisi te piget, eloquere, mi Beate, quid Matriti
evenerit.
Beatus: Pergratanter tibi morem geram. Ante omnia in capite
Hispanorum animadverti nos Helvetios rusticos, agrestes necnon rudes sane esse.
Vera dico. Licet nos Helvetii in caseis fabricandis periti simus, licet nos Helvetii
in socolatis conficiendis maximum gradum sapientiae consecuti simus, licet nos Helvetii
horologia fabricanda haud parum calleamus, at vero ad Latinitatem Vivam quod
attinet, nos Alpicolae non immerito barbari nuncupamur. Hoc ingenue mihi
fatendum est.
Alter ego: Oh Beate, nihil novi refers. Obiter vaccas scite mulgere
et res lactarias maxima cum diligentia colere iam multum esse mihi videtur.
Noli quaeso oblivisci, mi Beate, lac maximae parti Helvetiorum potum esse
familiarissimum. Sed pergas, nisi te piget, narrare de rebus Matritensibus!
Beatus: Perlibenter tibi obsequor! Matriti ergo didici res
maximi momenti, didici enim de rebus Latinis Latine doceri posse, immo vero
didici de rebus Latinis Latine doceri necesse esse.
Alter ego: Bene narras, care Beate!
Beatus: Quod spectat ad methodos et rationes linguae Latinae
docendae non paucos stimulos et eos utilissimos quidem ex Hispania in Helvetiam
mecum reportavi. Namque in CAELO docentes non solum quaedam argumenta
tractaverunt, sed iterum iterumque de viis deque methodis linguae Latinae
docendae disseruerunt. Qua ex re mihi quidem maximi fructus effloruerunt.
Tibi exemplum afferam: In CAELO adhibita est directa
quae dicitur methodus. Quid hoc sibi velit, forsan nunc requiris. Tibi explico:
In cursu illo vocabula semper cum rebus coniuncta fuerunt. Matriti et permultas
novas res et permulta nova vocabula didici. Cum nos Helvetii frigoribus assueti
simus perpetuis, vox quae est «calor» mihi omnino ignota erat. Quo pacto ergo
Matriti effecerunt magistri mei, ut hoc vocabulum numquam e memoria excideret
mea? Audi quaeso! Magistri mei noctu in deversorio cubiculum meum tantopere
calefecerunt, ut totus aestuaverim, ut totus sudore perfusus in lectulo
iacuerim. Quemadmodum reapse brevissimo tempore notionem vocabuli, quod est
calor, didici, ne dicam: inculcavi notionem caloris animo necnon et corpori.
Alter ego: Oh quam miram rem! Quam methodum linguae Latinae
docendae efficacem! Sed dic,
Beate, nisi te piget, qui fuerint magistri illi praecipui, qui Matriti tibi tantas
scholas tradiderunt?
Beatus: Docuit me Georgius ille Tárrega, Hispanus Valentinus,
vindex salsissimus Latinitatis Vivae. Georgius cum de aliis rebus tum de rebus
Sallustianis me sapientiorem reddidit. Ad Georgium quadrat sententia illa
Sallustiana quae est: «plurimum facere et minimum ipse de se loqui.»
Docuit me Robertus ille Carfagni, Italus Montellensis,
vir tam doctissimus quam modestus. Robertus tibi, Beate care, iam notus est,
quippe qui nobis per rete scholas tradere soleat. Matriti Robertus peritissime
egit de rebus gravibus, egit enim Robertus de Lucretio deque morte, quam ad
homines nihil attinere Lucretius contendit.
Docuit me Iustus ille Slocan Bailey, Americanus
Michiganus et Latinitatis gloria. Bellissime enodavit, enucleavit, enarravit
Iustus quandam fabulam Ovidinanam, in qua taurus quidam candidus per umbrosas
valles Idae montis deambulavit. Sed satis superque de Matriti docentibus! Longius
vero sane est omnes res singillatim percurrere. Ut omnia paucis absolvam: Nimis
cito reapse transiit tempus in CAELO Matritensi. Nihil nisi hocce adicere
velim: Inter pocula et dum prandium sumimus et cenamus, inter participantes
volabant verba Latina et ea quidem alacria. Quam ob rem minime mirum est, quod
Matriti amicitias iucundissimas conserere mihi contigit. Tandem aliquando mihi
licuit coram convenire Alexandrum Veronensem, cuius fama iam dudum Alpes transvolat.
Volup mihi fuit sermocinari cum Gulielmo, qui vitam degit in insulis
fortunatis, cum Henrico Mediolanensi, cum Ansgario Legionensi, cum Avito, cum
Laurentio Fraga, cum Panthera Mexicano, cum David, Ludovico, Carolo, Iosepho,
sodalibus Valentinis Collegii Latinitatis permultisque aliis hominibus. Multi
homines convenerunt Matritum, multum affinitatis animorum mihi dono datum est.
– – Sed nunc veniam a te peto, Beate, quod huic diverbio finem imponam oportet.
Avocat me a colloquio nostro quoddam pensum domesticum in crastinum diem
faciendum. Vocabulum enim Latinum quod est temetum memoriae mandare mihi
necesse est – scilicet adhibenda illa methodo directa. Vale!
Ecce nexum ad CAELUM ducens!
Mittwoch, 19. Juli 2017
Soliloquium tertium: De Aulularia Plautina
Hoc in soliloquio Beatus de Aulularia confabulatur. Agat
de Euclione, qui in comoedia Plautina est persona primarum partium, agat de
comoediae titulo necnon de locutione quae est «genium defraudare». Praeterea
attingitur quaestio, utrum Euclio fuerit homo capitalista necne. VISNE AUDIRE SOLILOQUIUM? NOLI DUBITARE PREMERE HIC!
Personae: Beatus, Alter ego.
Beatus: Salve, Beate! Valesne? Valuistine?
Alter ego: Valeo et valui rectius. Quid tu?
Beatus: Nihil est, quod conquerar. Sed dic mihi, qua de re
hodie agamus?
Alter ego: Nonne proximo soliloquio quaedam de Aulularia
Plautina te prolaturum mihi dixisti?
Beatus: Hoc argumentum et mihi quidem perplacet.
Alter ego: Incipiamus ergo a titulo comodiae, quae inscribitur
«Aulularia». Dic mihi sis, quid sibi velit titulus ille!
Beatus: Audi, iam tibi explicabo. Verbum quod est aula, apud
Plautum idem valet ac olla. Eâdem enim ratione Romani dicebant «plaustrum» pro
verbo, quod est «plostrum», eâdemque ratione Romani dicere solebant «caudex» pro verbo, quod est «côdex». Non
enim semel syllaba diphthonga au immutari amat in vocalem o longam.
Sed reveniamus ad ollam sive aulam nostram. Aula est vas
ad coquendum. Aulam autem parvulam Latini appellabant aululam, quae vox est
nomen diminutum. Ex aulula, ni fallor, derivatus est titulus comoediae nostrae.
Namque in fabula nostra agitur de quadam
aulula – nempe de aulula auri plena, agitur de aulula, in qua thesaurus
continetur.
Alter ego: Nunc titulo explanato dic mihi quaeso, Beate, quod
sit comoediae argumentum!
Beatus: De argumento quid dicam? Totum fabulae argumentum
nunc quidem explicare excedit vires meas. Est enim fabula intricata, sed
paucula proferre possum de illa persona, quae in comoedia primas partes agit.
Fabulam nostram Athenis doceri poeta fingit. Ibi homo nomine Euclio vitam
degit. Cui viro est aulula illa auri plena. Quem thesaurum Euclio in aedibus
suis abstrudit. Pluries in diem invisit thesaurum, aurum spectans oculos suos
pascit. Dixeris Euclionem aurum deamare, dixeris Euclionem amore auri deperire.
Aulula auri plena est tamquam res magica, quae Euclionis animum attrahit,
devincit, occupat. At vero Euclio ille licet divitissimus sit, vitam
hominis pauperis agit. Simulat Euclio se in egestate versari, simulat inopiâ
omnium rerum se laborare, se vitam ínopem sustentare. Euclio igitur est homo
pecuniosus, sed non est capitalista, ut mihi quidem videtur. Capitalista enim pro virili parte copiam auri augeri
vult. Inhiat enim homo capitalista divitias suas augendas. At contra Euclionis
thesaurus est sine fructu, est thesaurus inutilis. Qua de re procul dubio
restant multa dicenda, sed in hac confabulatione res non tractamus nisi
perfunctorie.
Pergamus ergo! Euclio noster depingitur avarus, qui anxietatibus
curisque perpetuis torquetur. Semper metuit, ne aulula sua pretiosa
subripiatur. Plautus, ut iam dixi, Euclionem exhibet avarum, id est hominem
sordidissimum. Est Euclio homo, qui genium suum defraudat. Qua enim locutione
Plautus Euclionis naturam describit.
Alter ego: Mihi ignoscas te interrumpenti, mi Beate. Locutio,
quae est «genium suum defraudare», quid sibi vult?
Beatus: Genius, ut forsan tibi notum est, est deus, in cuius
tutela quisque natus est. Genius inde ab ortu usque ad ultimum vitae diem nos comitatur.
Genius est tutor noster. A Latinis genius quoque usurpatur pro vi iucunde
vivendi, pro vitae ipsius voluptate et iucunditate. Ergo Euclio noster si
genium suum defraudat, sibi ipsi appetitum vitae negat, negat sibi ipsi omnia,
quae ad bene vivendum pertinent, negat sibi ipsi cibos sapidos, negat sibi ipsi
potûs iucundos. Ad summam: Negat sibi ipsi fructum auri sui. Mente fingas, mi Beate,
terrae nostrae faciem, qualis esset, si omnes capitalistae totius orbis terrarum
– perinde atque Euclio noster – nummulos aureos suos defoderent!
Alter ego: Quod quidem dicis, Beate, profecto non mihi
displicet. Sed perge porro cogitata proloqui!
Beatus: Utique optime Plautus Euclionis mores expressit et
non sine vi comica, ut puto. Sine quaeso reveniam iterum ad titulum comoediae
nostrae! Cum enim in Aulularia Plautina re vera omnia in Euclione vertantur, haud
abs re fuisset fabulae nostrae aliud nomen dare. Quadravisset quoque titulus
alius – scilicet Avarus. Quem quidem indicem nonnullis saeculis post poeta
quidam Gallus idemque Plauti aemulator – scilicet Molierius – suae fabulae
indidit. – Nunc autem, ut mihi videtur, iam satis superque de
rebus Plautinis confabulati sumus. Finem confabulationi nostrae imponamus! Tantum
est. Vale, mi Beate!
Alter ego: Vale et tu, Beate care, et cura, ut genio tuo
indulgeas!
Dienstag, 4. Juli 2017
Soliloquium Salodurense secundum: Coquiturne in litteris Latinis?
![]() |
| Nundinis Saludurensibus exhibentur quaedam quasilla ruborum Idaeorum plena |
VISNE AUDIRE SOLILOQUIUM? NOLI DUBITARE PREMERE HIC! Obiter animum advertas ad locutionem minime contemnendam, quae est «cramum battutum» (Anglice: whipped
cream)!
Personae: Beatus, Alter ego.
Alter ego: Salvus atque semper fortunatus sis, Beate!
Beatus: Di te ament!
Alter Ego: Quid novi apud te, Beate?
Beatus: Nihil novi, nisi quod totum me fingo et accomodo ad
tuum arbitrium et nutum, care Beate. Noli quaeso oblivisci! Ego quidem nemo
alius atque Beatus duplicatus sum. Sum ego tu, tu egomet. Idem nomen nobis est,
idem corpus, idem animus, idem semicalvitium.
Alter Ego: Recte mones! Sed dic mihi, qua de re hodie agamus?
Quidni de nundinis Salodurensibus confabulemur linguae Latinae exercendae
causa?
Alter Ego: Nundinarum vocabulum mihi sane ignotum est. Quid hoc
sibi vult?
Beatus: Audi! Iam tibi explicabo. Nundinae sunt mercatus
sive feriae rusticorum, quibus multi homines ex agris in oppidulum nostrum
conveniunt mercandi aut vendendi causa. Prostant omnia genera holerum, prostant
omnia genera florum fructuumque. Ego quidem hodie mane mihi poma terrestria,
cucumeres, lactucam, nonnihil lycopersicorum necnon quasillum ruborum Idaeorum
plenum emi. Bacis illis nunc temporis re vera nihil dulcius. Cramo battuto nunc
nobis opus erit et iam palatum nostrum iucunditate perfundetur. Neque enim
cramum battutum quidquam aliud est atque flos lactis.
Alter Ego: Oh delicatule! At vero quam sapienter agis, mi Beate! Sed dic mihi, sis:
Coquiturne etiam in litteris Latinis? Nam poetae, qui homines manducantes et
bibentes omittere solent, nimis aridi mihi videntur.
Beatus: Sine cura sis, Beate! In litteris Latinis cibi
parantur, sedulo sane coquitur necnon exhibentur aliquot coqui. Velim legas Aululariam
Plautinam. Quadam in scaena illius comoediae coquos colloquentes inducit poeta
noster. Accedit, quod illi coqui Plautini non solum obsonia coquunt sucosa, sed
etiam verba faciunt succulenta. Non semel autem archimagiri Plautini turpiculos
effundunt iocos, qui tenerrimas aures tuas dedeceant.
Alter Ego: Quid dicis? Nihil profecto est, quod aures meas
dedeceat. Immo vero narres velim, quas res illa in fabella tractaverit Plautus
noster!
Beatus: Quibus de rebus te perlibenter alias docebo, nunc
quidem horologio moneor, ut diverbio nostro finem imponam. Mihi abeundum est.
Vale, mi Beate!
Alter Ego: Quo abis? Redi rursum! Quid me fiet sine te, Beate!
O me miserum! Iam Beatus sum dimidiatus.
Donnerstag, 29. Juni 2017
Soliloquium Salodurense primum
Personae: Beatus, Alter ego.
Alter ego: Salvus atque semper fortunatus sis, Beate!
Beatus: Di te ament, Beate!
Alter Ego: Quid agis tu? Rectne vales? Sed dic mihi quaeso,
quid hoc sibi velit! Quidnam tibi telephonulum huc illuc moventi in animo est?
Beatus: Rogasne, quidnam hoc sibi velit? Confabulationem
nostram sophophonio incidere velim.
Alter Ego: Quantum inceptum! Iam in rete omnium gentium
sermocinatur Alexander Veronensis, sermocinatur Daniel Stockholmiensis,
sermocinatur Reginaldus Mercator, praelegit fabellas faciliores Franciscus
Alonsus, confabulantur quidam tres Americani de quibuslibet rebus. Nonne hoc
sufficit?
Beatus: Minime! Minime hoc sufficit. Numquam est satis. Nonne
dicit magister noster aures educandas esse? Aures nostras dicit magister noster
semper ubique educandas esse; aures nostras dicit magister noster semper ubique
Latinitate imbuendas esse.
Alter Ego: Recte mones. Ergo narra mihi aliquid, ut etiam aures
meae educentur!
Beatus: Quidni paucula de Saloduro proponam? Tibi quaedam de
Saloduro refero. Salodurum oppidum vetustissimum est. Iam Romani abhinc duo
milia annorum caelo Salodurensi perfructi sunt. Subiectum est Salodurum Iurae Monti,
adiacet flumini cuidam, cuius nomen Arola. Arola in Rhenum influit, Rhenus in mare
Germanicum. Aquis maris Germanici caelum irrigatur.
Alter Ego: Satis superque ineptiarum! Aures enim, Beate, educandas,
non obtundendas esse magister noster dicere solet. Nunc quidem mihi abeundum est.
Vale!
Beatus: Valeas et tu! In proximum.
Samstag, 10. Juni 2017
De calceamentis Romanis
Novisne calceamentis tibi opus
est? Nonne tibi arrident hae carbatinae? An magis placent soleae illae? Calcei hi hieme pedes fovebunt tuos! An calceamento militari tibi opus est? Visne
Alpes conscendere aut prata peragrare lubrica? Ecce caligae, quarum soleae
coriaceae clavis ferreis munitae sunt, ne labaris. Illis enim caligis tunc
temporis Romani milites gregarii utebantur. Quid porro de hisce sculponeis
cogitas? Sunt ex solido ligno factae. Ita pedes tui a calore tuti erunt, cum in
thermis commoraberis. Nonne in laconico pedes tui igne sub pavimento ipso accenso aduruntur? Ergo nihil sculponeis utilius!
Forsan requiris, ubinam haec
calceamenta prostent. Non ita pridem Quintus Cornelius Libertus apud Helvetios
versans suam exercuit artem. Quintus est sutor Germanus, qui historicis quae
dicuntur calceamentis Romanis faciendis operam dat. Cuius in taberna in omnium
gentium rete sita animo libentissimo exciperis. Velim ergo intres oculosque
pascas tuos! Procul dubio invenies calceamenta pedibus tuis convenientia!
Sonntag, 4. Juni 2017
De vero amore erga artem pedifollicam
Non Matriti, non Monaci, non Barcinone, non Londinii, immo vero Saloduri in oppidulo in provincia remota sito verus amor erga artem pedifollicam ardet. Quibus rebus hae imagines, quas abhinc fere duas septimanas luce expressi, documento sint. Certamine enim finito asseclae lusores fumis extulerunt coloratis. Asseclis autem omnibus fidelior est Iura mons, quippe qui iam ex sescentis annis certaminibus Salodurensibus adsit, faveat, applaudat.
Abonnieren
Posts (Atom)

