Freitag, 4. März 2016

De vocabulo, quod est «victima»

Europa saepta – Roszke, vicus Hungaricus mens. Aug. a. 2015 (phot. EPA/Zoltan Balogh)


His diebus pretium est cogitare de vocabulo, quod est «victima». Cum acta diurna sint plena nuntiorum de profugis patrias relinquere coactis, tamen rarissime vocabulum, quod est «victima», offendimus – saltem quod ad acta diurna Helvetica spectat. Taedet, ut videtur, victimarum – exceptis infantibus aliquibus, quorum corpora fluctibus ad litora insularum Aegaearum propelluntur. At vero floret in ephemeridibus aliud verbum: scilicet vocabulum, quod est in sermone Anglice loquentium «resilience». Quid ea vox sibi vult? Denominatur facultas animi humani, qui quamvis iniuriis affectus nihil damni contrahit. Denominatur ergo ea voce facultas hominis cuiusdam, a quo crimen omne, omnis resilit iniuria – nihil refert, quam terribilis sit crudelitas, nihil refert, quam grandis sit scelerum atrocitas.

Fautores istius doctrinae de animi «invulnerabilitate» quae dicitur afferunt  – nempe ad suam rationem probandam – illos homines, qui campis illis letalibus ab Hitlero tyranno collocatis superfuerunt. Qui talibus cruciatibus superfuit, is (perverse, ne dicam impudenter) putatur et cetera subire valere. Ad summam: His quidem diebus legimus de profugis depulsis e regionibus ad solem orientem vergentibus, sed recusamus eos homines nuncupare victimas. Unde sequitur, ut profugi, si quidem victimae non sunt, flocci non faciundi sint. Quem animi habitum, fucare, si libet, possumus aliquantulum philanthropiae quae dicitur adhibentes, ne nimis scrupuli nos pungant.

Quod hoc in commentariolo proponitur, maxima ex parte depromptum ac verbis ad compendium collatis rescriptum est ex symbola cum titulo «Vom Opfer zum resilienten Ich»* conscriptâ ab Svenja Goltermann, quae egregia professtrix in studiorum universitate Turicensi docet historiam. 

* Symbolae titulus Latine versu difficilis videtur, qua de causa tantummodo periphrasin praebeo hanc: «Quomodo victimae in homines quasi invulnerabili animo praeditos sint commutatae»

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen