Florentiae in urbe paucis passibus a bibliotheca illa Medicea
Laurentiana abest quidam mercatus, quo in loco holitores, lanii, lactarii, piscatores,
pistores tum communes tum dulciarii res venum dant. Hic mercatus, qui a sermone Italico dicitur «mercato centrale», scatet hominibus
obsonatum euntibus, hic mercatus – confiteor – meos pascit oculos.
Coticula bubula illa Florentina |
Hic mihi, utpote qui carnivorus, haec bubula coticula in
craticula assanda arridet, ibi farcimen feniculum sapiens. Quidni aliquot
botulos Tuscos emam? Nonne haec perna ad fumum suspensa et Parmensis dicta
iucundissime sapit? Caseus quoque ille in globi formam fusus non parum me
allicit.
Farcimina varia, perna illa Parmensis |
Sed, ut aiunt, non solum ventri, sed etiam menti cibis
opus est. Quonam in loco animus melius alitur, nutritur, reficitur quam in
bibliotheca? Ergo ambulatiunculâ factâ bibliothecam illam Mediceam Laurentianam
intro.
Bibliotheca Medicea Laurentiana |
«El universo (que otros llaman la Biblioteca)...» – haec
vox Georgii Aloisii Borges illius poetae Rioplatensis mihi intranti percurrit animum.
Unaquaeque profecto bibliotheca est universum. Hic mundus describitur, immo
vero plurimi mundi aedificantur mirumque in modum finguntur – videlicet
ludendo litteris circiter XXIII.
Plutei, qui dicuntur, codicibus omnibus ablatis |
Pluteus, qui dicitur, est inventio mirabilis, quae sedendo,
legendo, scribendo hominibus doctis usui erat. Insuper ille pluteus quoddam librorum
repositorium erat. Qua de causa mirum non est, quod frons cuiusque plutei
affecta est quodam librorum indice.
Librorum index ad plutei frontem affixus |
Quanta ingenii humani monimenta nec ea quaelibet, sed
eximia dumtaxat hac in bibliotheca collecta sunt! At vero codices illi Laurentiani
ubi sunt? Ubi volumina? Membranae exornatae? Marce Tulli, ubi es? Cur in
exilium missus es? Restant adhuc istae pittaciae libros indicantes, libri ipsi
sunt ablati. Hac in codicum aula regia invenitur nec ullum volumen, nec ullus
codex, nihil litterarum, omnino nihil, quod animum refocillet. Quisquis animo sitit,
quisquis esurit, hoc in loco non reficitur. Bibliotheca autem libris vacua veluti
animam exhalavit, est mortua, est universum inane, est quasi macellum sine
carnibus. Dii meliora piis dent! Confugio ad mercatum, qui «centralis» dicitur.
Totus vicissim iste locus voluptati dicatus est: pascendis scilicet oculis,
naribus recreandis, stomacho delectando. Medio autem in eo mercatu exstat tamquam
sol medio in systemate solari quaedam schola coquinaria.
Schola Medicea coquinaria |
Vice bibliothecae Mediceae fores Mediceae scholae
pulsabo coquinariae. Iam auditur ollarum crepitus, iam auditur strepitus tam patinarum
quam catillorum. Qua in schola me, cum otium erit, inscribam et in loco quidem
nulla in re non mirabili pariter et amabili, quippe qui sensibus omnibus
subiectus sit. Hic et calida et frigida et dulcia et amara et mollia et dura
percipiuntur. Iam mihi odor in nares perventurus est Florentinae carnis bubulae
assatae.
Caro bubula Florentina assata ossibus ablatis |
Sapidissimam commentationem!
AntwortenLöschen