Freitag, 23. Oktober 2015

De Platonis natalicio


Platonis opera in linguam Latinam a Marsilio Ficino  translata, 
Basileae in officina Frobeniana anno MDXLVI

Septimo mensis Novembris die Platonem natum esse eodemque die obisse Marsilius Ficinus Florentinus scripsit. Legimus in Marsilii commentario «In convivium Platonis. De amore» intitulato haec:

«Plato philosophorum pater annos unum et octuaginta aetatis natus, septimo Novembris die, quo ortus fuerat, discumbens in convivio remotis dapibus expiravit. Hoc autem convivium, quo et natalicia et anniversaria Platonis pariter continentur, prisci omnes Platonici usque ad Plotini et Porphyrii tempora quotannis instaurabant. Post vero Porphyrium mille ac ducentos annos solemnes hae dapes praetermissae fuerunt. Tandem nostris temporibus Vir clarissimus Laurentius Medices, platonicum convivium innovaturus, Franciscum Bandinum architriclinum constituit. Cum igitur septimum Novembris diem colere Bandinus instituisset, regio apparatu, in agro Charegio novem Platonicos accepit convivas: Antonium Allium, episcopum Fesulanum, Ficinum medicum, Christophorum Landinum, poetam, Bernardum Nutium, rhetorem, Tommam Bencium, Iohannem Cavalcantem familiarem nostrum, quem propter virtutem animi et egregiam indolem, heroem convivae nuncupaverunt, Marsupinos duos, Christophorum Charolumque Charoli poetae filios. Me denique nonum Bandinus esse voluit, ut Marsilio Ficino superioribus addito Musarum numerus impleretur.
Remotis dapibus Bernardus Nutius Platonis accepit librum qui Convivium, de Amore inscribitur legitque omnes Symposii huius orationes. Quibus lectis reliquos convivas oravit, ut singuli singulas orationes exponerent. Assensere omnes.»


Agedum! Consociemur cum illis viris doctis Florentinis tum vino sermonibusque operam dantes, tum studentes sapientiae! Litteris Platonicis legendis animos nostros pascamus! Ego quidem venturo septimo die mensis novembris Platonis divini memor natalem coquere placentam cereis MMXLII instructam in animo habeo. Dum opperiar, donec farinae subactae massa maturaverit, codices Platonicos evolvens urbanam legam fabulam hanc

«Principio tria hominum erant genera, non solum quae nunc duo, mas et femina, verum etiam tertium quoddam erat ex utrisque compositum. Cuius solum nobis restat nomen, ipsum periit. Androgynum quippe tunc erat et specie et nomine ex maris et feminae sexu commixtum...»

Placenta natalis Platoni Divino dedicata

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen