Anticythera insula |
In maris fundo archaelogi inter alia quandam rem tam
mirabilem quam singularem unicamque invenerunt: videlicet illum mechanismum
Anticythereum quod dicitur. Agitur, ut videtur, de re quadam saeculo II a.Chr.
fabricatâ, quae simul est et astrolabium et stellarium et instrumentum
nauticum. Haud aliter ac horologium Helveticum analogum ille mechanismus
constat ex exiguis rotulis dentatis. Anticytherea igitur illa machinatio est res
multiplex necnon dissimilis nostris computatris, res eodem tempore varia
phaenomena caelestia ostendens, res profecto non parum aenigmatica et adhuc
indaganda.
Quod ad signa attinet, e quibus maxima oneris navalis
pars constat, memoratu dignum est aeneum simulacrum cuiusdam philosophi
barbati, cuius oculi nitentes coruscant tamquam labente die pellucentes ocelli
felini. Sunt et quaedam alia signa non iniucunda spectatu. Sed singulas res hoc
in loco ad unguem describere nequeo. Tantummodo dicendum est hoc: Incertum est,
utrum statuae illae a Romanis sint raptae an de rebus agatur, quae mercatui
Italico specialiter erant fabricatae. Certum autem est et signa et simulacra
non iam res votivas, sed dumtaxat ad villas Romanas exornandas utilia fuisse.
Aliis verbis: Tum temporis aetas iam dudum coeperat, qua
aetate artificia sculptorum parabant e contextu discedere religioso. Primo enim
saeculo a. Chr.n. artes pulcherrimae, quae dicuntur, commercio iam inserviverunt. Floruit
mercatura cum statuis aliisque rebus id generis. Floruerunt officinae sive Deli
in insula sive Pergami sive Ephesi in urbibus sitae, utpote quae permultas res
omnis generis ad luxuriam Romanam pertinentes fabricarent.
Ephebus Anticythereus |
«L. Cincio HS CCIↃↃ
CCIↃↃ CCCC pro
signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum
capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti, iam nunc me admodum delectant.
Qua re velim et eos et signa et cetera, quae tibi eius loci et nostri studii et
tuae elegantiae esse videbuntur, quam plurima quam primumque mittas, et maxime
quae tibi gymnasii xystique videbuntur esse. Nam in eo genere sic studio
efferimur, ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. Si Lentuli
navis non erit, quo tibi placebit, imponito.»
In Tusculano ergo exornando virtute Romanâ parsimoniae
omnino neglectâ pepercisse Ciceronem neque pecuniae neque operae manifestum est.
Quod quidem patet et ex quibusdam aliis verbis ad Atticum scriptis:
«Signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti,
vehementer exspecto. Quidquid eiusdem generis habebis, dignum Academia tibi
quod videbitur, ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. Genus hoc est
voluptatis meae; quae γυμνασιώδη
maxime sunt, ea quaero. Lentulus naves suas pollicetur. Peto abs te, ut haec
diligenter cures.»
Haud secus ac in philosophia litterisque Cicero suis in octo
villis supellectilibus exornandis Graecorum illecebris resistere non potuit.
Sicut permulti suae aetatis Romani ita Marcus Tullius siti quâdam rerum
Graecarum tenebatur. Quam rem acu tetigit Horatius verbis hisce: «Graecia capta ferum cepit victorem et artes / intulit
agresti Latio.» Horatianus ille versus in expositione Basiliensi sane multis
sub aspectibus optime repraesentatur.
Tabulae omnes sunt
depromptae e libro intitulato «Thesaurus immersus. De nave fracta Anticytherea» , edito ab A. Bignasca, M. Lagogianni-Georgakarakos, N.
Kaltsas, E. Vlachogianni, Basileae a. 2015°
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen