Mittwoch, 9. Dezember 2015

De Vergilio Sangallensi

Vergilius Sangallensis: Aen. I 704-721


Acciderunt eae res, de quibus nunc sermo est, in Monasterio Principali Sancti Galli, quod coenobium in Helvetia orientali situm est. Sub nomine enim Vergilii Sangallensis ad nostra tempora pervenerunt membranea undecim folia, quae et Georgicôn et Aeneidos fragmenta continent. Folia illa exarata sunt sive saeculo IV sive ineunte saeculo V et ita quidem, ut nobis scripturâ quadratâ capitali se praebeant pulcherrimâ. Illa undecim folia sunt reliquiae cuiusdam codicis Vergiliani pretiosissimi circiter CCCL paginas amplectentis.

Quo autem codice medio quod dicitur aevo dissoluto ac dirempto nonnulla dumtaxat conservata sunt folia, utpote ex quibus involucra quaedam librorum fabricata sint. Eo quidem modo factum est, ut perpauca folia – videlicet incognita – per saecula peregrinarentur bene latitantia in librorum involucris velut vectores clandestini. 

Mecum vero cogito, quisnam monachus Sangallensis tam amens, tam delirans, tam fanaticus fuerit, ut Vergilium cultro stricto dilaceraret? Aut Vergilio dilaniato bibliopegus quidam humanior, quae cladi superfuerant folia, in involucris librariis eo consilio occultavit, ut scripta Christiana paganis dictis involvens reliquias quamvis parvulas illius monumenti Romanorum servaret?

Utcumque res se habeant, saeculo XVIII utique exeunte folia Vergiliana e latebris in libertatem vindicata sunt a bibliothecariis duobus Sangallensibus, quippe qui magnum foliorum pretium recognoscerent.

Eodem tempore – scilicet saeculo XVIII –  alius bibliothecarius et quidem Mediolanensis, cum singula folia membranea a Sangallensibus de fragmentis illis iudicii faciendi causa ostenderentur, fertur dixisse: «O quantum mihi gaudium videre istum Vergilium!»
 
Bibliotheca coenobii Sangallensis
Quid plura? Vergilius Sangallensis una cum codicibus, qui sunt in bibliothecis Italicis – scilicet in urbibus Florentiae, Mediolani, Veronae necnon Romae –, annumeratur inter Vergilii libros manu scriptos, qui traditi sunt vetustissimi. Ceterum pensatur Vergilius incommoditatibus, quas temporum decursu perpessus est. Sede enim non indigna fruitur – videlicet barocâ bibliothecâ Monasterii Sancti Galli.

Fons: Cimelia Sangallensia. Centena res pretiosae bibliothecae Sangallensis, K. Schmuki, P. Ochsenbein, C. Dora auctoribus, Sanctogalli a. 1998°, p. 12

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen