Res in officinis
Germanicis fabricatas optimae notae esse pro certo constat. Illud «Made in
Germany» est signum qualitatis. Autoraedis Germanicis nihil solidius, cervisiâ
Germanicâ nihil iucundius sapore. Quis nostrum negaverit?
Iam vero saeculo XVI cum
aliae res in Germania confectae tum scalpella habebantur digniora, quae
laudarentur. Legamus initium cuiusdam colloquii scholastici a Maturino Corderio
conscripti. Personae sunt:
Sordetus et Manasses.
Sordetus: Emistine scalpellum, ut nuper volebas?
Manasses: Non emi.
Sordetus: Quid obstitit? Dixeras enim mihi empturum te
hodie.
Manasses: Dixeram quidem; sed mihi postea in mentem
venit praestare ut exspectem mercatum proxime futurum in hac ipsa urbe.
Sordetus: Quid facies lucri?
Manasses: Et minoris emam, et melioris notae: nempe ex
Germaniae officinis.*
Manasses noster satis
prudenter facit, qui scalpello Germanico - utpote melioris pretii necnon
«melioris notae» - fidem habeat. Quemadmodum discipulus in Maturini colloquio,
sic hodie facere solemus: Quod opifices Germani fabricantur, magni aestimamus,
licet societas illa autocinetica litteris compendiariis VW vocitata permultis emptoribus
verba dederit. Haec nempe est alia fabella.
*Colloquium scholasticum
I 28, fons: Maturinus Corderius: Colloquiorum scholasticorum libri IIII ad
pueros in sermone Latino paulatim exercendos, anno MDLXIIII, excudebat Henricus
Stephanus illustris viri Huldrici Fuggeri typographus, p. 21.
Apud nos Hispanos non modo res in Germania fabricatae laudantur sed etiam ipsa Germanorum ratio laborandi. Multotiens quidem audivi matrem, quae munere in culina cujusdam deversorii Teutonici functa est aliquantisper, se inscientem quondam lancem fregisse; ubi partes fractas ipsa everrere meditaretur aliquis eam statim monuit ut conatum desineret, nam hoc erat alius negotium. Mirabantur Hispani hunc modum laborandi, quem nondum solitum esse puto apud nos.
AntwortenLöschenCeterum raeda mea, cui motrum est illa VW societate fabricatum, feliciter inter dolosas non numeratur. :)
Multum mihi placuit tuum commentarium, ut fieri solet. Bene valeas.
Multa, Syllabari optime, restant dicenda de Germanis deque eorum moribus institutisque. Sufficiat hocce: Quid esset Europa occidentalis hodierna sine Germanis? Nihil - mea quidam sententia. Obiter ex animo pro verbis tuis benignitate abundantibus tibi gratias ago. Vale, amice optime!
Löschen