Montag, 2. Januar 2017

«Quousque eadem?»

Beatus Senecae suo salutem

Non ita pridem, mi Seneca, epistulam XXIV Lucilio inscriptam legi. Qua in epistula de vitae fastidio deque mortis libidine refers scribens:  «Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium, sed fastidium, in quod prolabimur ipsa impellente philosophia, dum dicimus: „Quousque eadem? Nempe expergiscar, dormiam, esuriam, farciar, algebo, aestuabo. Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac secuntur. Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere compescitur; omnia sic transeunt, ut revertantur. Nihil novi facio, nihil novi video: fit aliquando et huius rei nausia.“ Multi sunt, qui non acerbum iudicent vivere, sed supervacuum.»

«Quousque eadem?» Quod dictum quisquis profert, non parum errare mihi videtur. Non enim umquam satis viximus. Hoc mihi persuasum est. Permittas quaeso, Seneca, ut ego quoque tuum commoneam Lucilium. Fac aperias oculos tuos, mi Lucili! Semper aliquid novi cernis. Praestat omnis ver flores novos, novum exhibet omnis aestas calorem, novam messem praebet omnis autumnus, novum frigus omnis hiems. Novus annus nunc nobis datus est. Sit felix, faustus fortunatusque! Propino tibi, mi Seneca, salutem plenis faucibus.


Vale!

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen