Freitag, 20. November 2015

De thesauro Anticythereo Basileae in urbe exposito


Anticythera insula
Quae ab archaeologis submarinis in mari Aegaeo apud insulam Anticytheram repperta atque decenniorum decursu praeteritorum in lucem edita sunt, his diebus in museo Basiliensi rebus Romanis Graecisque dedicato (vulgo: Antikenmuseum) exhibentur. Quae expositio nobis de quadam nave, quae circiter anno 70 a.Chr.n. non procul ab insula Anticythera tempestate saevâ fracta est, enarrat. Navis illa oneraria a Graecia vectura erat in Italiam meridionalem onerata cum permultis rebus tum maxime signis marmoreis aeneisque, quippe quae in Italia venirent. Quam navem sustinuisse navale onus ponderis 300 tonnarum archaeologi coniciunt. Cum minima demum pars illius thesauri submarini in lucem reddita sit, permulta adhuc in mari latent.
 
Fragmentum mechanismi Anticytherei
In maris fundo archaelogi inter alia quandam rem tam mirabilem quam singularem unicamque invenerunt: videlicet illum mechanismum Anticythereum quod dicitur. Agitur, ut videtur, de re quadam saeculo II a.Chr. fabricatâ, quae simul est et astrolabium et stellarium et instrumentum nauticum. Haud aliter ac horologium Helveticum analogum ille mechanismus constat ex exiguis rotulis dentatis. Anticytherea igitur illa machinatio est res multiplex necnon dissimilis nostris computatris, res eodem tempore varia phaenomena caelestia ostendens, res profecto non parum aenigmatica et adhuc indaganda.
Signum philosophi
ocellis felinis praediti

Quod ad signa attinet, e quibus maxima oneris navalis pars constat, memoratu dignum est aeneum simulacrum cuiusdam philosophi barbati, cuius oculi nitentes coruscant tamquam labente die pellucentes ocelli felini. Sunt et quaedam alia signa non iniucunda spectatu. Sed singulas res hoc in loco ad unguem describere nequeo. Tantummodo dicendum est hoc: Incertum est, utrum statuae illae a Romanis sint raptae an de rebus agatur, quae mercatui Italico specialiter erant fabricatae. Certum autem est et signa et simulacra non iam res votivas, sed dumtaxat ad villas Romanas exornandas utilia fuisse.

Aliis verbis: Tum temporis aetas iam dudum coeperat, qua aetate artificia sculptorum parabant e contextu discedere religioso. Primo enim saeculo a. Chr.n. artes pulcherrimae, quae dicuntur, commercio iam inserviverunt. Floruit mercatura cum statuis aliisque rebus id generis. Floruerunt officinae sive Deli in insula sive Pergami sive Ephesi in urbibus sitae, utpote quae permultas res omnis generis ad luxuriam Romanam pertinentes fabricarent.

Ephebus Anticythereus
Romani enim pergraecantes Graecisque rebus inhiantes tum technologiam, quod dicitur, tum nitidioris vitae instrumenta ex oriente importaverunt. Ad quas res comprobandas Marcus Tullius nobis documento est optimo. Etenim eodem fere tempore, cum procella navem illam infestis gurgitibus circumagens in Anticytherae litore hausit, Cicero quandam villam Tusculi sitam exornaturus erat. Mense Februario anni 67° a.Chr.n. exeunte scribit Marcus Tullius ad Atticum, amicum suum, Athenis commorantem:

«L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti, iam nunc me admodum delectant. Qua re velim et eos et signa et cetera, quae tibi eius loci et nostri studii et tuae elegantiae esse videbuntur, quam plurima quam primumque mittas, et maxime quae tibi gymnasii xystique videbuntur esse. Nam in eo genere sic studio efferimur, ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. Si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit, imponito.»

In Tusculano ergo exornando virtute Romanâ parsimoniae omnino neglectâ pepercisse Ciceronem neque pecuniae neque operae manifestum est. Quod quidem patet et ex quibusdam aliis verbis ad Atticum scriptis:

«Signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. Quidquid eiusdem generis habebis, dignum Academia tibi quod videbitur, ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. Genus hoc est voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea quaero. Lentulus naves suas pollicetur. Peto abs te, ut haec diligenter cures.»

Haud secus ac in philosophia litterisque Cicero suis in octo villis supellectilibus exornandis Graecorum illecebris resistere non potuit. Sicut permulti suae aetatis Romani ita Marcus Tullius siti quâdam rerum Graecarum tenebatur. Quam rem acu tetigit Horatius verbis hisce: «Graecia capta ferum cepit victorem et artes / intulit agresti Latio.» Horatianus ille versus in expositione Basiliensi sane multis sub aspectibus optime repraesentatur.

Tabulae omnes sunt depromptae e libro intitulato «Thesaurus immersus. De nave fracta Anticytherea» , edito ab A. Bignasca, M. Lagogianni-Georgakarakos, N. Kaltsas, E. Vlachogianni, Basileae a. 2015°

Freitag, 23. Oktober 2015

De Platonis natalicio


Platonis opera in linguam Latinam a Marsilio Ficino  translata, 
Basileae in officina Frobeniana anno MDXLVI

Septimo mensis Novembris die Platonem natum esse eodemque die obisse Marsilius Ficinus Florentinus scripsit. Legimus in Marsilii commentario «In convivium Platonis. De amore» intitulato haec:

«Plato philosophorum pater annos unum et octuaginta aetatis natus, septimo Novembris die, quo ortus fuerat, discumbens in convivio remotis dapibus expiravit. Hoc autem convivium, quo et natalicia et anniversaria Platonis pariter continentur, prisci omnes Platonici usque ad Plotini et Porphyrii tempora quotannis instaurabant. Post vero Porphyrium mille ac ducentos annos solemnes hae dapes praetermissae fuerunt. Tandem nostris temporibus Vir clarissimus Laurentius Medices, platonicum convivium innovaturus, Franciscum Bandinum architriclinum constituit. Cum igitur septimum Novembris diem colere Bandinus instituisset, regio apparatu, in agro Charegio novem Platonicos accepit convivas: Antonium Allium, episcopum Fesulanum, Ficinum medicum, Christophorum Landinum, poetam, Bernardum Nutium, rhetorem, Tommam Bencium, Iohannem Cavalcantem familiarem nostrum, quem propter virtutem animi et egregiam indolem, heroem convivae nuncupaverunt, Marsupinos duos, Christophorum Charolumque Charoli poetae filios. Me denique nonum Bandinus esse voluit, ut Marsilio Ficino superioribus addito Musarum numerus impleretur.
Remotis dapibus Bernardus Nutius Platonis accepit librum qui Convivium, de Amore inscribitur legitque omnes Symposii huius orationes. Quibus lectis reliquos convivas oravit, ut singuli singulas orationes exponerent. Assensere omnes.»


Agedum! Consociemur cum illis viris doctis Florentinis tum vino sermonibusque operam dantes, tum studentes sapientiae! Litteris Platonicis legendis animos nostros pascamus! Ego quidem venturo septimo die mensis novembris Platonis divini memor natalem coquere placentam cereis MMXLII instructam in animo habeo. Dum opperiar, donec farinae subactae massa maturaverit, codices Platonicos evolvens urbanam legam fabulam hanc: 

«Principio tria hominum erant genera, non solum quae nunc duo, mas et femina, verum etiam tertium quoddam erat ex utrisque compositum. Cuius solum nobis restat nomen, ipsum periit. Androgynum quippe tunc erat et specie et nomine ex maris et feminae sexu commixtum...»

Placenta natalis Platoni Divino dedicata

Dienstag, 13. Oktober 2015

De carnibus bubulis sive de bibliotheca Medicea Laurentiana


Florentiae in urbe paucis passibus a bibliotheca illa Medicea Laurentiana abest quidam mercatus, quo in loco holitores, lanii, lactarii, piscatores, pistores tum communes tum dulciarii res venum dant. Hic mercatus, qui a sermone Italico dicitur «mercato centrale», scatet hominibus obsonatum euntibus, hic mercatus – confiteor  – meos pascit oculos.

Coticula bubula illa Florentina

Hic mihi, utpote qui carnivorus, haec bubula coticula in craticula assanda arridet, ibi farcimen feniculum sapiens. Quidni aliquot botulos Tuscos emam? Nonne haec perna ad fumum suspensa et Parmensis dicta iucundissime sapit? Caseus quoque ille in globi formam fusus non parum me allicit.

Farcimina varia, perna illa Parmensis
Caseus in globi formam fusus

Sed, ut aiunt, non solum ventri, sed etiam menti cibis opus est. Quonam in loco animus melius alitur, nutritur, reficitur quam in bibliotheca? Ergo ambulatiunculâ factâ bibliothecam illam Mediceam Laurentianam intro.

Bibliotheca Medicea Laurentiana

«El universo (que otros llaman la Biblioteca)...» – haec vox Georgii Aloisii Borges illius poetae Rioplatensis mihi intranti percurrit animum. Unaquaeque profecto bibliotheca est universum. Hic mundus describitur, immo vero plurimi mundi aedificantur mirumque in modum finguntur ­– videlicet ludendo litteris circiter XXIII.

Plutei, qui dicuntur, codicibus omnibus ablatis

Pluteus, qui dicitur, est inventio mirabilis, quae sedendo, legendo, scribendo hominibus doctis usui erat. Insuper ille pluteus quoddam librorum repositorium erat. Qua de causa mirum non est, quod frons cuiusque plutei affecta est quodam librorum indice.

Librorum index ad plutei frontem affixus

Quanta ingenii humani monimenta nec ea quaelibet, sed eximia dumtaxat hac in bibliotheca collecta sunt! At vero codices illi Laurentiani ubi sunt? Ubi volumina? Membranae exornatae? Marce Tulli, ubi es? Cur in exilium missus es? Restant adhuc istae pittaciae libros indicantes, libri ipsi sunt ablati. Hac in codicum aula regia invenitur nec ullum volumen, nec ullus codex, nihil litterarum, omnino nihil, quod animum refocillet. Quisquis animo sitit, quisquis esurit, hoc in loco non reficitur. Bibliotheca autem libris vacua veluti animam exhalavit, est mortua, est universum inane, est quasi macellum sine carnibus. Dii meliora piis dent! Confugio ad mercatum, qui «centralis» dicitur. Totus vicissim iste locus voluptati dicatus est: pascendis scilicet oculis, naribus recreandis, stomacho delectando. Medio autem in eo mercatu exstat tamquam sol medio in systemate solari quaedam schola coquinaria.

Schola Medicea coquinaria

Vice bibliothecae Mediceae fores Mediceae scholae pulsabo coquinariae. Iam auditur ollarum crepitus, iam auditur strepitus tam patinarum quam catillorum. Qua in schola me, cum otium erit, inscribam et in loco quidem nulla in re non mirabili pariter et amabili, quippe qui sensibus omnibus subiectus sit. Hic et calida et frigida et dulcia et amara et mollia et dura percipiuntur. Iam mihi odor in nares perventurus est Florentinae carnis bubulae assatae.

Caro bubula Florentina assata ossibus ablatis




Dienstag, 6. Oktober 2015

«Tecum sum totus» sive de Amore Florentino dormiente


Maritati Florentini a caeremonia nuptiali recentes

Accidit quodam die mensis Septembris praeteriti, cum Florentiae in urbe commorarer, quod Amorem sive Cupidinem illum obviam habui. Quippe illum puerum protervum, qui hominum pectoribus sagittas infigere solet, dormitantem placidaque quiete fruentem offendi.

Sed a principio exordium sumamus. Dies splendidus erat. Sol hominibus dono radios dedit autumnales. Per urbis viculos deambulans Cupidinem illum etiam in Etruria munus suum optime exsequi pergratanter animadverti. Nam maritatos a caeremoniis nuptialibus recentes atque in ponte photographo se ostendentes casu et fortuito vidi. Scilicet facere non potui, quin et ego hanc scaenam photographemate caperem.

Hac felicitatis imagine delectatus e me quaesivi, quomodo illi amantes Florentini Cupidine corda eorum incendente se invenerint. Me quoque interrogo, an sponsus ad sponsam epistulas amatorias misserit – videlicet epistulas tam ferventes, quam ardentes tabellas multas quidam Euryalus Lucretiae suae olim deferendas curavit. Legamus ergo earum epistularum primam:

«Salutarem te, Lucretia, meis scriptis, si qua mihi salutis copia foret; sed omnis tum salus, tum vitae spes meae ex te pendet. Ego te magis quam me amo, nec te puto latere meum ardorem laesi pectoris. Index tibi potuit esse vultus meus saepe lacrimis madidus, et quae vidente te emisi suspiria. Fer benigne, te precor, si me tibi aperio. Cepit me decus tuum vinctumque tenet eximia, qua omnibus praestas, venustatis gratia. Quid esset amor, antehac nescivi. Tu me Cupidinis imperio subiecisti. Pugnavi diu, fateor, violentum ut effugerem dominum, sed vicit conatus meos splendor tuus. Vicerunt oculorum radii, quibus es sole potentior. Captivus sum tuus, nec mei amplius compos sum. Tu mihi somni et cibi et potus usum abstulisti. Te dies noctesque amo; te desidero, te voco, te exspecto; de te cogito, te spero, de te me oblecto, tuus est animus, tecum sum totus. Tu me sola servare potes solaque perdere. Elige horum alterum et, quid mentis habeas, rescribe. Nec durior erga me verbis esto, quam fueras oculis, quibus me colligasti. Non peto rem grandem. Ut alloquendi te copiam habeam, postulo. Hoc tantum volunt hae litterae meae, ut, quae scribo, dicere possim coram te. Hoc si das, vivo et felix vivo; sin negas, exstinguitur cor meum, quod te magis quam me amat. Ego me tibi et tuae commendo fidei. Vale, anime mi et vitae subsidium meae.»

Quae Euryali voces re vera melle sunt dulciores. Tanta est dulcedo verborum, quibus abhinc aliquot centenos annos amatores delicias suas alliciebant, quanta adhuc his diebus in taeniolis Boolywoodensibus adhiberi solet. Sed nunc deambulationem pergamus relinquentes Euryalum, qui una cum Lucretia in illa «historia de duobus amantibus» ab Aenea Silvio Piccolomini conscripta primas partes agit, relinquentes quoque in ponte sponsam sponsumque. Eosque valere iubemus et exoptamus, ut dii amori eorum cursum dent prosperum.

Amor sagittarius, saec. II p.Chr.n

Ecce museum illum «Galleria degli Uffizi» vocitatum. Hic illum puerulum alatum deprehendimus arcum tendentem. Quam parvulus est ille puer, at tamen quam fervens animi calor quantaque mentis vis, quibus ille homines afficere solet. Neque enim pectus est, si modo carneum humanumque, quod non semel Cupidinis sentiat stimulos! Nunc ipsum quid struit, quid molitur, quem aggreditur sagittis suis?

Amor dormiens, saec. II p.Chr.n.

Sed hoc quid est? Visum videmus an ita est? Alterum Amorem offendimus et obdormientem quidem. Mirabile spectatu: Ille deus ingens ac tam violentus, ut nos mortales die noctuque perturbet, fessus placidum carpit soporem! Et hae duae papaveris capsulae, quas Cupido maniculâ sinistrâ tangit, quid sibi volunt? Papaver quidem, ni fallimur, mortem redolet. Num Amor ille somno sepultus est aeterno? Numquid Cupido obiit? At dis immortalibus immortales agimus gratias: Vivit. Bucculentum enim puerulum audimus spirantem, immo vero ore aperto stertentem.

Samstag, 26. September 2015

David Michelangelianus sive de lege dialectica


Homo adorans
Magnum miraculum esse hominem scripsit quidam Florentinus illustris. Quod dictum etiam in virum quendam e marmore exsculptum valere videtur. Mirum enim non est, quod David ille Michelangelianus hac nostra aetate imaginibus inhiante omnium virorum saepissime photographematibus capitur, immo vero adoratur.

Supervacuum est referre me quoque, utpote qui paganus sim bonus, Florentiae in urbe non ita pridem commorantem fovisse hoc genus adorationis. Mobili enim telephonino meo nunc innumerabiles huius simulacri imagines continentur.
 
Homo adorans

Homo modernus rationalis, qui dicitur, manibus telephonulum amplectentibus bracchia caelo porrigit. En gestum adorandi minime novum, sed pristinos deorum implorandorum formas imitantem. Hoc modo a gentibus occidentalibus compensari iactura religionis videtur, «cum soleamus», ut in considerationibus nuperrime divulgatis Nemo recte scripsit, «simulare mundum omnibus incantamentis esse liberum et in illa Entzauberung (ut Germani dicunt) quoddam solacium nostrae mortalitatis invenire, cum compertum habeamus nos dominos esse naturae rerum neque exstare extra nostram potestatem aliquid inenarrabile atque indeprehensibile quod possit ex inopinato ac secundum suam inexplicabilem voluntatem debiles nos homines funditus tollere».

Procul dubio vel homo modernus occidentalis, qui hauritorio pulveris electrico utens domicilium purgat et rationem adhibens mundum sibi scientiâ naturali explicat, quasdam divini epiphanias appetere solet.  Nam homo occidentalis philosophis Horkheimer/Adorno testibus in dialecticae legis insidias incidit. Quam iuxta legem eruditionem in ratione adhibendâ destinatam – scilicet id quod germanice «Aufklärung» vocitatur – in quasdam novas mythologiae formas mutari necesse est.

Homo adorans

Quid nunc? Quid hoc sibi vult? Quid photographematibus innumerabilibus illius David Michelangeliani, quae memoriae telephonuli mei mandavi, faciam? Has imagines deleam an eas sicut tabulas votivas conservans retineam? Nescio.




Montag, 14. September 2015

De Iura monte


Vacae Iurassae nebulis permulcentur


Iura mons Alpium frater est minor, qui Franciam inter et Helvetiam porrigitur. Genavâ ab urbe initium capit, pertinet usque ad regionem Basiliensem. Mense Septembri quid monte Iurâ placidius? Vacae herbas pascentes viatorem offendunt, et vacae quidem non paucae teneris permulcentur nebulis. Quam scaenam pacis mollitiaeque plenam quin photographemate caperem, facere non potui. Iura mons, confiteor, vacas suas bene curat.

Despectus de Iura monte usque ad Alpes

Nebulis autem depulsis Iurasso de iugo despectus usque ad Alpes nubibus involutas patefit. Alpes sunt quoddam Helvetiae signum, Alpes poetis carmina inspirant bucolica, at vero Iura mons homines tectum refugiumque petentes recipit cum alios tum asseclas Michaelis Bakunin anarchistae saeculo XIX, anno 2010° duos captivos, qui – quamquam accusati numquam ­– per octo annos in carcere «Guantanamo» vocitato fuerant. Iura mons, confiteor, non solum vacas suas bene curat.


Mittwoch, 9. September 2015

pax et bellum


His diebus imagines televisificae hominum belli terrores fugientium atque in Europa refugium petentium animum valde tangunt. Hoc in poemate ab Ingeborg Görler poeta pacto de eis rebus agitur, scilicet de pace belloque necnon de ipsa eorum verborum significatione.

Ingeborg Görler: bellum et pax

bellum est nonnihil
in televisione
quod sistere possis

bellum est nonnihil
in ephemeride
qua charta lactucam involvere possis

bellum est nonnihil
quod homines aetate provecti experti sint
quas autem res audire taedet.

bellum plerumque
longe a te distat

pax est nihil
quod quandocumque libet
velut televisorium accendere possis

pax est nihil
quod celeriter evolvere possis

pax est nihil
quod iuvenibus senibusve
concedere licet

pax semper incipit
tam prope a te


Notulae: Quod attinet ad translationem, mihi indulgeatis, quod interpretatio Latina evaserit rusticior. En fontem, ex quo poema deprompsi:
Ingeborg Görler: Abecedarium pacis, Francoforti ad Moenum a. 1982° (vulgo: Friedensfibel, Frankfurt am Main 1982)